Pagina:Agricola De re metallica.djvu/369

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-240.png

His quin rationibus argentum uiuum confici potest: quarum nulla spernenda & repudianda est: ueruntamen, si fodina magnam uenæ copiam suppeditat, prima est expeditissima & utilissima: quod multa uena simul sine magno impendio excoqui possit. At plumbum cinereum ex sui generis uenis argenti expertibus, conflatur uarijs modis. Primò fouea in solo sicco foditur, & puluere carbonum iniecto pilis tunditur: deinde carbonibus candentibus siccatur: mox foueæ ligna fagina lata & arida superponuntur : at in ea plumbi cinerei uena conijcitur: quamprimum autem ligna incensa arserint, uena excalfacta stillat plumbo in foueam defluente: cuius panis refrigeratus ex ea eximitur: quoniam uerò lignis igni adustis sæpe carbones, interdum recrementa decidunt in plumbum, quod fouea concepit, & ipsum faciunt impurum, rursus lifaciendum est in aliquo catino, ut panis purus fie ri possit: quam rem nonnulli considerantes foueam in decliui loco fodiunt, & sub eo catinum, in m plumbum ex fouea statim effluens manet purum : at inde cochliari haustum infundunt in ferreos catillos luto interius oblitos, & ex eo conficiunt panes. Talem autem foueam planis lapidibus sternunt, eorum commissuris , ne liquidum plumbum sorbeant, lutum cum puluere, ex carbonibus comminutis facto, permistum illinunt. Alij uenam in canales, è piceastris factos, & loco decliui positos, cùm lenis uentus flauerit, inijciunt , & lignis paruis superimpositis & incensis coquunt : quo modo plumbum cinereum liquatum ex canalibus defluit in subiectam foueam. Recrementa uerò, siue lapides, croceo colore in eis, ut etiam in lignis latis foueæ su−