Pagina:Agricola De re metallica.djvu/371

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Alij uenam in ferreis catillis excoquunt hoc modo. Arida, & quidem exigua, ligna in lateres circiter sesquipedem inter se distantes uicissim recta & transuersa imponunt & incendunt: ad quæ apponunt catillos ferreos luto interius oblitos, & uena fracta plenos. Ita cùm uentus acris ignis flammam perfert in catillos, tunc uena stillat plumbo: quod ut confluere possit, uena forcipe agitatur: quàm primum autem conijciunt eam omne plumbum exudasse, catillos forcipe prehendentes auferunt, & plumbum in uacuos catillos effundunt: at sic ex multo unà confuso panes efficiunt. Alij uenam, cum qua cadmia non est mista, excoquunt in fornace ferrariæ simillima: in cuius fouea catinum ex terra comminuta , & cum puluere carbonum permista faciunt: at in eum conijciunt uenam fractam, uel eius ramenta lotura collecta, ex quibus plus plumbi conficitur: si uenam, eam unà cum carbonibus & paruis lignis aridis excoquunt : si ramenta, cum carbonibus tantum: utranque uerò materiam, leni follium flatu. Catino est canaliculus, per m liquidum plumbum defluit in catinum subiectum, at ex eo fit panis.

Ligna A. Lateres B. Catilli C. Fornax D. Catinus E. Canaliculus F. C atinus subiectus G.

Alij in tumulo, è fodinis egesto, & uentis exposito focum construunt. altum pedem, latum pedes tres, longum quatuor & dimidium: eum qua−