Pagina:Agricola De re metallica.djvu/372

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tuor asserum complexu coercent & continent, at totum luto crasso superi us obducunt: in hunc primo imponunt arida & parua piceastri ligna, deinde super ea uenam fractam inijciunt: tum ei superimponunt ligna, &, quò spirat uentus, incendunt: quo modo uena stillat plumbo: lignis igni consumptis cineres & carbones deuerrunt. Guttas uerò plumbi, quæ ceciderunt in focum & iam frigore concreuerunt, forcipe exemptas in alueum conijciunt , at ex liquatis in catino ferreo panem conficiunt.

Focus in quo uena excoquitur A. Focus in quo plumbi guttæ iacent B. Forceps C. Alueus D. Ventus E.
De re metallica 1556-243.png

Alij deni capsam longam pedes octo, latam quatuor, altam duos, totam ferè arena complent & lateribus sternunt, at sic focum efficiunt. Capsa in medio habet ligneum codacem, qui uersatur in forma duorum tignorum inter se transuersorum: ea sunt dura, crassa, in terra defossa, utrin perforata: in quæ foramina pali cuneati adiguntur, ut tigna immobilia maneant : capsa circumagi & in uentum, ex quacunque coeli parte flantem, obuerti possit. In tali foco locant ferream cratem, tam longam & latam quàm ipse est, altam uerò dodrantem: cui pedes sex sunt, bacilla autem transuersa tam multa ut ferme contigua sint: crati ligna tedæ imponunt, & super ea uenæ fragmenta: su per quæ rursus ligna tedæ, his accensis uenam excoquunt: cuius plumbum cinereum, quo stillat, quia minime comburitur , hæc excondi ratio utilissima