Pagina:Agricola De re metallica.djvu/373

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


est: nam plumbum per cratem in focum destillat, reliquiæ simul cum carbonibus in ea remanent. Opere semel perfecto excoctores cratem pertica de foco deponentes euertunt, at reliquias accumulant. Scopis uerò plumbum cinereum conuerrentes in alueum colligunt: & ex eo, in catillis ferreis colli facto, panes conficiunt : quos, quamprimum refrixerint furca bicorni, cuius alterum cornu rursus est bicorne, subuertunt, ut panes ex eis excidant: at subinde ad eundem laborem redeunt.

Capsa A. Codax B. Ligna inter se transuersa C. Crates D. Eius pedes E. Ligna ardentia F. Pertica G. Catillus in quo plumbum cinereum collifit H. Catilli I. P anes K. Furca L. S copæ M.
De re metallica 1556-244.png

De re Metallica Libri IX. FINIS.