Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/376

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mina spiritalia, quæ superius, ut dixi, esse debent, ad latera magni foraminis, in quo ampulla collocatur, luto occludantur. His autem omnibus rite factis res in ampullam coniectæ us eò carbonibus ardentibus paulatim coquantur, dum ipsæ uaporem exhalare cSperint, & ampulla sudore manare uide atur. Sed cùm iam ea propter humorem sublatum rubescit, & operculi naris aqua stillat, summam operam dare oportet, ne una gutta cadat citius quam quin horologij momenta præterierint, seu potius tot soni, cùm eius tinti nabulum pulsatur, auditi fuerint, tardius quàm decem: etenim si citius ceciderit, uitra rumpuntur: si tardius, susceptum munus certo, definito tempo re, hoc est quatuor & uiginti horarum spacio, non perficitur: quorum alterum ne fiat carbones partim ferramento uulsellæ simili extrahantur: alterum ut fieri possit, paruula & arida ligna rna carbonibus supraponantur : at res in ampullam coniectæ acriori igni coquantur: superioribus etiam foraminibus spiritalibus, si res postulauerit, reclusis. Quamprimum autem destillauerint guttæ ampulla uitrea, quæ eas recipit, linteo aquis madefacto tegatur, ut halitus ualentissimos, qui sursum feruntur, repercutiat: sed cum rebus excoctis ampulla, in quam coniectæ fuerunt, humore albescit, acriori igni coquatur, us dum omnes guttæ destillauerint: posteaquam fornax refrigerata fuerit, aqua coletur & infundatur in paruam uitream ampullam: at in eandem inijciatur dimidia argenti drachma: quod dissolutum aquam turbidam efficit liquidam: quæ in ampullam, omnem reliquam aquam continentem, infundatur: & quamprimum feces in fundo resederint, aquis effusis auferantur: aquæ uerò ad usum reseruentur.

Fornax A. Eius foramen rotundum B. Foramina spiritalia C. Os fornacis D. Os spiritale sub eo E. Catinus F. Ampulla G. Operculum H. Eius naris I. Altera ampulla K. Corbis in qua hæc, ne frangatur, collocarisolet L.