At aurum ab argento hac ratione secernitur. Temperatura primum adiecto plumbo coquatur in catino cinereo usdum omne plumbum exhalet, at eius bes æris tantummodo drachmas quin, aut summum sex, in se comtineat: nam si plus æris in ipsa fuerit, argentum ab auro separatum mox rursus cum eo coniungitur: tale argentum , in quo aurum inest, liquatum uel formetur in globulos bacillo inferius diffisso agitatum, uel in canaliculum ferreum infundatur, & ex refrigerato efficiatur tenuis bractea. Quoniam uerò ratio faciendi globulos ex auro argentoso acriorem curam & diligentiam quàm ex alijs metallis desiderat, eam nunc paucis exponam: id primò conij ciendum est in catinum: qui deinde operculo tegendus & imponendus est in alterum catinum fictilem, modicum cinerem continentem: tum ita sunt in fornace collocandi, ut ignis, flatu follis, inspirari possit. Postea eis carbones circundandi sunt: his, ne cadant, lapides uel lateres: mox catino superiori carbones inijciendi sunt, & eis prunæ superinijciendæ: quibus rursus carbones, ut catinus undi eis circundetur & contegatur: quem sinere oportet se mihora, uel paulo longiore spacio carbonibus candentibus calefieri: & prouidere, ne deficientibus ijsdem refrigescat: posthæc per follis narem flatus inspirandus est, ut aurum incipiat liscere: mox uersandum, & experimento rapto considerandum an liquatum sit. Si fuerit liquatum, additamento ad ipsum adiecto catinum rursus confestim operculare conuenit, ne id exha−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/377
Appearance