compositionibus utimur, cùm abs stibio argentum uel æs, uel utrun ab auro illæso ingeniosè & admirabiliter secernimus. Sunt uerò uariæ: nam alia constat ex pulueris latericij selibra, salis quadrante , halinitri uncia, salis ammoniaci semuncia, salis fossilis item semuncia. Tales autem lateres uel istius generis tegulas, ex quibus puluis conficitur , ex terra pingui & arenæ, sabuli, lapillorum experte ductos esse oportet, at modice ustos, & admodum ueteres: id perpetuum est. Alia compositio fit ex pulueris latericij besse, salis fossilis triente, halinitri uncia, salis facticij semuncia: alia ex pulueris latericij besse, salis factitij quadrante, halinitri sescuncia, salis ammoniaci uncia, salis fossilis semuncia. Quædam habet pulueris latericij libram, salis fossilis selibram, quibus nonnulli adijciunt atramenti sutorij sextantem & sicilicum. Quædam conficitur ex pulueris latericij selibra, salis fossilis triente, atramenti sutorij sescuncia, halinitri uncia. Quædam constat ex pulueris latericij besse, salis factitij triente, atramenti sutorij candidi sextante, æruginis semuncia , halinitri item semuncia. Aliqua fit ex pulueris latericij libra & triente, salis fossilis besse, falis ammoniaci sextante & semuncia, atramenti sutorij item sextante & semuncia , halinitri sextante. Aliqua deni habet pulueris latericij libram , salis factitij trientem, atramenti sutorij sescunciam. At hæc cuius compo− sitionis propria sunt: quæ uerò sequuntur, communiter ad omnes pertinent. Singulæ res primò separatim conterendæ sunt in puluerem: lateres quidem super marmor uel saxun: durum impositi ferramento, reliquæ in mortarium pistillo: singulæ quo seorsum cribrandæ: deinde uniuersæ commiscendæ: & aceto uel hominis urina, qua paucus sal ammoniacus, si compositio eum non habuerit, resolutus sit, madefaciendæ . Quidam tamen aureos globulos aut bracteolas eadem madefacere malunt: tum alternatim in ollis nouis & puris, & in quas nulla unquam aqua infusa fuit, collocari debent: in ima parte res compositæ, quæ mox ferramento æquandæ sunt: postea globuli uel bracteolæ, quarum aliæ iuxta alias ponendæ, ut illæ eas undi possint attingere: tum rursus res compositæ tantæ, quantæ manu comprehendi possunt, aut amplius, si ollæ amplæ fuerint, inijciendæ sunt, & ferramento æquandæ, at ijsdem eodem modo globuli uel bracteolæ superponendæ. Hæc autem iterare conuenit, donec ollæ utris compleantur: dein operculis tegere, & qua inter se committuntur lutum artificiosum illinire: quod cùm siccatum fuerit ollas in fornacem imponere: ea tres cameras habeat, quarum infima sit alta pedem: in hanc & aura per os eius penetrat, & cinis decidit è lignis combustis, quæ sustinent bacilla ferrea sic collocata, ut cratis figuram repræsentent .Mediæ sit altitudo duorum pedum: per cuius os in eam immittuntur ligna: quæ uel rna, uel roborea, uel ilignea, uel cerrea esse debent : ex his enim ignis lentus & diuturnus, quali ad hanc rem nobis opus est. At suprema camera superius pateat, ut ollæ in eam demitti possint: quarum altitudinem habeat: eiusdem fundum constet ex bacillis ferreis tam ualidis, ut ollarum pondus & uim ignis sustinere ant: tanto inter se spacio distantibus, ut hic bene penetrare, & ollas calefacere possit: quæ etiam ipsæ inferius sint angustæ, ut igni in medium inter eas interuallum recepto incalescant: superius amplæ, ut coniunctæ eundem aliquantum arceant: quinetiam fornax superius laterculis non admodum crassis uel tegulis & luto obturetur: relictis tantummodo duobus uel
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/385
Appearance