Pagina:Agricola De re metallica.djvu/387

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


aqua effusa siccentur, ligno terantur: cum molybdæna & plumbo depaupe rato permistæ excoquantur in prima fornace: mistura argenti & plumbi, uel argenti & æris & plumbi, quæ effluxit, denuo coquatur in secunda fornace, ut plumbum & æs ab argento separentur: hoc postremò in ustrina perpurgetur: quo sane modo argenti nulla, uel perexigua particula perit.

Fornax A. Olla B. Operculum C. Spiramenta D.
De re metallica 1556-250.png

Sunt præterea rerum, quæ aurum ab argento separant, aliæ quædam conpositiones ex sulfure & stibio alijs confectæ : quarum una constat ex atramenti sutorij ignis calore siccati & in puluerem resoluti semuncia, salis facticij purgati sextante, stibij triente, sulfuris ignem non experti & præparati selibra, uitri sicilico, halinitri item sicilico, salis ammoniaci drachma. Sulfur uerò sic præparatur. Primò conteritur in puluerem : deinde sex horis ex acri aceto coquitur: tum effusum in uasculum aqua calida abluitur: postremo quid resedit in uasculi fundo siccatur: at sal coniectus in aquam fluuialem , coquitur, ut purgetur, & rursus exiccatur. Altera compositio habet sulfuris ignem non experti libram unam , salis purgati libras duas. Tertia fit ex sulfuris ignem non experti libra, salis factipurgati selibra, salis ammoniaci quadrante, minij è plumbo facti uncia. Quarta conficitur ex salis factitij, sulfuris ignem non experti, aridæ uini fecis, lingulorum libra, chrysocollæ, quam Mauri boracem uocant, selibra. Quinta