Pagina:Agricola De re metallica.djvu/389

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


coquantur in catino fictili donec lintur: quo refrigerato eximatur massula, & à recremento purgetur: ex qua rursus conficiantur globuli, ad quos, si pendunt trientem, pulueris iam dicti selibra addatur, alternatim collocentur in catino: m operculare & oblinire conuenit : mox leni igni coquantur donec globuli liscant: paulo post catinus ex igni eximatur: ex refrigerato massula extrahatur: ex qua purgata et denuo lifacta tertio globuli fiant: ad quos, si pendunt sextantem, pulueris semuncia & sicilicus adijciantur, eodem modo coquantur , & in catini fundo aurea massula residebit. Tertia ratio est: in æris lifacti libras sex, subinde inijciantur sulfuris cera inuoluti, uel cum ea permisti, particulæ, et comburantur: pendat uerò sulfur semunciam & sicilicum: deinde halinitri, in puluerem contriti, sicilicus unus & dimidius proijciantur in idem æs, item comburantur: tum denuo sulfuris cera inuoluti semuncia & sicilicus: postea plumbi in cinerem resoluti, & cera inuoluti, uel minij, ex plumbo facti, sicilicus et dimidius: mox auferatur æs, & ad auream massulam adhuc cum ære pauco permistum adijciatur stibium, quod massulæ sit duplum: & simul us eò coquantur, dum cadem exhalet stibium: tum massula & plumbum, quod sit massulæ dimidium , coquantur in catino cinereo. Postremò aurum ex eo eximatur, & hominis urina restinguatur: quod si color nigricans ei insederit cum pauca chrysocolla, quam Mauri boracem uocant: si pallidus, cum stibio recoctum, fuluum illum trahet. Sunt qui æs lifactum cochleari ferreo hauriunt & effundunt in alterum catinum, qui foramen habet oblitum luto, eum imponunt in carbones ardentes , & iniectis pulueribus iam dictis massam filo ferreo celeriter uersant: at hi aurum ab ære secernunt: illud in catini fundo residet, hoc supernatat: mox forcipe ignita catir foramen aperiunt, & effluit æs. Aurum uerò, quod remansit, cum stibio recoquunt: id cùm exhalauerit, aurum tertiò cum quarta plumbi parte coquunt in catino cinereo, & hominis urina restinguunt. Quarta ratio est, æris libra & triens, at plumbi sextans lifiunt & effunduntur in alterum catinum, intrinsecus oblitum seuo uel gypso: & ad ea adijcitur puluis, qui constat ex sulfuris præparati, æruginis, halinitri singulorum semuncia, salis cocti sescuncia. Quinta, æris libra & globulorum plumbeorum libræ duæ, at salis artificio si sescuncia inijciuntur in catinum , & primò coquantur leni igni, deinde acriori. Sexta, æris bes, sulfuris, salis, stibij, sirt gulorum sextans simul eo quuntur. Septima, æris bes, scobis ferri elimatæ, salis, stibij, recrementorum uitri singulorum sextans unà coquuntur. Octaua æris libra, sulsuris sesquilibra, æruginis selibra, salis purgati libra, simul coquuntur. Nona in æris lifacti libram inijcitur sulfuris ignem non experti & comminuti tantundem, & filo ferreo celeriter uersantur: mistura conteritur in puluerem: in quem argentum uiuum infunditur: quod aurum ad se allicit & trahit. At æs inauratum aqua madefactum igni imponitur: ignitum frigida restinguitur: aurum filis orichalceis colligatis abraditur. His sane rationibus auru ab ære secernitur: at idem , uel plumbum ab argento ratione, quam nunc exponam , separatur. Officina uerò, siue domicilium in quo id ipsum fit, prope officinam, in qua uenæ auri, uel argenti, uel mistæ excoquuntur, construatur : cuius murus medius sit longus pedes unum & uiginti, altus quin−