Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/391

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cætera quinque sint circuncirca paribus, quoad fieri potest, interuallis distincta: per ea exit halitus, quem terra concalefacta expirat: quæ ni essent eum catinus ad se traheret, ac uitium faceret: hoc est talis cumulus fieret, qualis fieri solet cùm talpa terram egerit: cinis supernataret, at catinus stannum ab sorberet. Aliqui eadem de causa posteriorem structuræ partem prorsus patentem faciunt. At duo muri interiores construantur lateribus, latitudinem habeant lateris: at alter alterum transuersus secet: quibus etiam ipsis quatuor sint foramina spiritalia: in qua parte unum: quæ circiter digitum sint altiora et latiora alijs: in ea quatuor templa inijciatur tantum recrementorum, quantum capit cisium, eis superfundatur tantus puluis, à carbonibus resolutus, quantum capit alueus maior bracteis lignis contextus. Muri autem extent è terra cubitum: quibus & saxorum quadrangulorum parti excisæ superponatur orbis è saxo formatus, crassus palmum & digitos tres: qui undi pertingat ad saxa quadrangula. Quod si rima aliqua fuerit, ea fragmentis saxorum uel laterum expleatur. Orbis autem priore parte decliuis sit, ut canaliculus, per m effluet spuma argenti, confici possit: attamen orbis saxei loco quidam ponunt tabulas æneas, ut mistura uel stannum citius calefiat. Sed operculum, quod globi dimidiati figuram habens tegit catinum , constet ex ferreis circulis & bacillis, at operimento. Circuli numero sint tres, lati circiter palmum , crassi digitum: infimus à medio distet pede: medius à supremo pedibus duobus: sub eis sint bacilla ferrea decem & octo, ad ipsos clauis ferreis affixa: quæ bacilla eandem quam circuli latitudinem & crassitudinem habeant : sed ita longa sint, ut curuata ab infimo circulo ad supremum pertingant: hoc est pedes duos et palmos tres: cùm alio qui altitudo operculi sit tantummodo ad pedem & palmos tres: ad omnia operculi bacilla & circulos interius bracteæ ferreæ filis ferreis sint alligatæ. Operculum quo habeat foramina quatuor: quorum postremum, quod è regione sit canaliculi, per quem spuma argenti effluet, inferius latum sit pedes duos: superius, quia clementer assurget, angustius, nempe latum pedem & palmos tres at digitum : careat bacillo: nam id ex superiore circulo ad medium tantummodo , non etiam ad infimum, pertineat. Alterum uerò foramen, quod existat super canaliculo latum sit inferius pedes duos & dimidium, superius pedes duos & palmum: quod etiam careat bacillo. Etenim non bacillum modo non pertineat ad infimum circulum, sed ipse etiam infimus circulus ad eam partem non pertine at, ut magister spumam argenti ex catino possit extrahere. Ad murum præterea, quo murus principalis munitur contra uim caloris, ubi follium nares situantur, sint duo foramina lata palmos tres, alta circiter pedem: in quorum medio duo bacilla descendant bractea interius contecta. Fistulæ aunt , in qui bus nares follium collocentur, us ad ea foramina pertineant: quæ fistulæ ex laminis ferreis complicatis factæ longæ sint palmos II. & digitos III. Earum ueròpars caua sit lata digitos tres & dimidium , in quas duas fistulas nares follium sic condantur , ut ab earum foriculis distent digitis trib. At operimentum conficiatur ex circulo ferreo lato digiots II. qui inferius sit, et ex tribus bacillis ferreis incuruatis, quæ ab una circuli parte ad alteram ei oppositam pertingant . Aliud aunt alij superpositum sit superiore parte, ibi per ea clauus ferreus infixus penetret: