Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/392

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sub quibus item sint bracteæ clauis ad ea alligatæ. Postremò quæ bractea habeat parua foramina, in quæ tamen digitus immitti possit, ut lutum, quod interius illiniri debet, adhærere possit. Operculum præterea habeat tres annulos ferreos inclusos in clauorum ferreorum foraminibus, quæ sint in eorum capitibus admodum latis. Hi claui ea parte connectant bacilla cum circulo medio: annulis uerò inijciantur unci catenæ, qua operculum subleuatur, quod fit, cùm magister catinum præparat.

Saxa quadrangula A. Saxeus orbis B. Spiritalia foramina C. Muri interiores D. Catinus E. Operculum F. Circuli G. Bacilla H. Framina operculi I. O perimentum K. Annuli L. Fistulæ M. Foriculæ N. Catenæ O.

In fornacis autem orbem uel tabulas æneas & saxa inijciatur lutum cum stramentis permistum , altum tres digitos: at tundatur pilo ligneo us eo dum ad digiti altitudinem deprimatur. Pilum uerò sit teres et altum palmos tres, inferius latum duos, sursum uersus angustius: cuius manubrium longum sitpedes tres: quà in pilum includitur, circulo ferreo cingatur. Quinetiam saxis superius illinatur lutum, etiam cum straminibus nustum crassitudine palmi: in quod occumbat operculum. Hæc omnia quamprimum labefactata fuerint, reficiantur. Artisex, qui hoc separandorum metallorum munus sustinet, laborem in duas duorum dierum operas distribuit: altero mane paucum pri−