Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/393

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mò cinerem inspergit luto, & aquam affundens scopis uerrit: deinde inijcit cinerem cribratum, & aqua sic madefactum, ut niuis instar in pisæ figuram formari possit: cinis uerò sit ex quo lixiuium aqua percolata fuerit factum : nam alius, quia pinguis est, denuo urendus esset, ut macer fieret. Eum autem cinerem manibus compressis æquat, catinum medium uersus decliuem facit: tum pilo iam descripto ipsum tundit: postea duobus pilis paruis, item ligneis, format canaliculum, per quem effluit spuma argenti: una enim manu comprehendit unum, altera alterum: utrun latum est palmum, crassum digitos duos, altum pedem. Vtrius manubrium aliquantum teres ad sesquidigitum minus quàm ipsum latum est, sed longum pedes tres: tam uerò pilum quàm manubrium ex uno ligno factum est. Mox calceatus inscendit in catinum, & eum undi pedibus calcat: quo modo subsidit & fit decliuis. Deinde ite rum eundem tundit pilo magno: tum exuto dextri pedis calceo catini circulum eo designat, & designatum excindit lamina ferrea utrin curuata, at longa palmos tres, lata totidem digitos: cui sunt manubria lignea, alta palmum & digitos duos, crassa item digitos duos. Per ea penetrat utrin pars laminæ ferreæ cuspidata & superius recuruata. Quidam parte ligneæ bracteæ, cribrum cingentis, laminæ loco utuntur. Ea uerò lata est tres digitos, utrinque ad extremum sic incisa, ut manibus teneri possit. Postea tundit canaliculum per m effluit spuma argenti . Ne uerò cinis delabatur, aperturam saxo, ad hanc formato, obstruit: ad quod apponit tabellam : cui rursus ne decidat, trudem opponit: tum cineris alueum infundit, eum pilo magno tundit: iterum deinde iterum cinerem inijcit, & eum pilo tundit. Canaliculo facto siccum cinerem catino undi superinijcit cribro, ac eum manibus conplanat & atterit: tum madefacti cineris alueos tres in marginem catini circuncirca inijcit, & operculum demittit. Mox inscendens in catinum, id undi cinere obstruit, ne mistura lifacta effluat. Deinde operculi operimento sublato in catinum carbones alueo inijcit, prunas uerò batillo ferreo: & has quidem etiam per foramina, quæ operculum in lateribus habet, eas eodem batillo adæquat: at tantum laborem & munus duarum horarum spacio perficit: tum paruum truncum superponit laminæ ferreæ, quæ in terra posita est sub canaliculo: ea longa est pedes tres & palmum, lata posteriore parte pedem & palmos duos at totidem digitos, priore palmos duos, & iterum totidem digitos: at trunco superponit saxum, ac ipsi laminam ferream assimilem inferiori: in quam conijcit carbonum alueum bracteis ligneis contextum : in eos tot prunas, quot batillo ferreo conijcere potest: at catinus unius horæ spacio calefit: deinde conto uncinato, quo detrahit spumam argenti, commouet reliquias carbonum . Vncus aunt longus palmum , & latus digitos tres habet figuram duorum triangulorum : cuius manubrium ferreum longum est pedes quatuor, ligneum uerò, in ferreum inclusum, sex. Verùm aliqui simplicem contum uncinatum usurpant. Post horæ ferè unius spacium rursus eodem conto uncinato commouet reliquias prunarum, & batillo eas, quæ in canaliculo iacent, in catinum inijcit. Tum iterum post horæ spacium eodem conto commouet prunas: quas ni ita commoueat , in catino aliquis nigror manet, at ea parte uitium facit: utpote non satis exiccatus: etenim minister com