eo separantur. Verùm plumbum magis etiam in alterius fornacis catino, in quo argentum perpurgatum fit purum. Quondam, Plinio autore, sub catini canaliculo alter erat catinus: defluebat spuma argenti ex superiore in inferiorem: ex quo ueruculo sublata conueris: quo circa ex ea olim fiebant tubuli: nunc, quia non conuoluitur ueruculo, ronficiuntur massæ.
- Fornax A. Ligna B. Spuma argenti C. Lamina D. Magister ie... edit butyrum, ne ueneuum, quod catinus exhalat, ei neceat, pecrliere illius remedium est. E.
Si periculum fuerit, ne mistura simul cum spuma argenti effluat, magister in promptu habet lutum in cylindri, qui utrin acutus sit, figuram formatum : id ad contum uncinatum apponens misturæ, ne effluat, opponit. At cùm iam suus argento insidebit color, tum apparent maculæ lucentes, &, quasi quidam colores, albæ. Articulo temporis post prorsus fit candidum : mox minister de mittit fores, ut canali clauso rota non uersetur, & folles quiescant. Sed magi ster aliquot aquæ uascula infundit in argentum ut refrigescat. Alij infundut ceruisiam ut albidius fiat: sed hoc nihil habet momenti, cùm argentum adhuc sit perpurgandum: postea ferramento, cui figura cunei data, panem argente um attollit, quod longum est pedes tres, latum digitos duos. In eius partem cauam