Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/398

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

inclusum est manubrium ligneum longum circiter pedes quatuor. Extractum ue rò ex catino panem argenteum lapidi imponit, & altera eius parte molybdænam , altera spumam argenti malleo decutit. Tum orichalceis silis colligatis, et in aquam intinctis eum purgat. Cùm aunt plumbum separatur ab argento plus argenti plerun reperitur, quàm cùm experimentum fieret: etenim si ante in centumpondio inerant unciæ tres, & totidem drachmæ, inueniuntur un ciæ tres & dimidia. Sed molybdæna remanens in catino plerun , alta est palmum : qua sublata cinis reliquus rursus cribratur: quod residet in cribro, quia molybdæna est, ad molybdænam adijcitur. Cinis uerò, qui decidit per cribrum, eundem, m prius, præbet usum: quinetiam ex eo & puluere ossium catilli fiunt cincrei. Postremò ad parietem , ad m fornax est extructa, pompholyx lutea adhæret: at etiam ad operculi annulos, qui prope foramina sunt: ea, postquam multa adhæserit, abstergitur.

Panis A. Lapis B. Malleus C. Fila orichalcea D. Vas aquam continens E. Fornsx ex qua panis exemptus est, adhuc fumans F. Baiulus panem ex officina deportans G.

Sed grus, ut etiam hoc organum describam, quo operculum leuatur, ita se habet. Primò est statutus axis quadrangulus undi latus pedem, longus pedes XII. eius codax inferior uertitur in catillo æneo, incluso in alterum