Pagina:Agricola De re metallica.djvu/399

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tignum rnum: duo enim sunt sic transuersa locata, ut unius forma, quæ in cius arte media est, in alterius formam, quæ item in eius parte media est, includatur, crucis speciem præbeant : quorum tignorum utrun longum est pedes tres, latum & crassum pedem. At superius axis caput teres est: nam sic excisum, ut latum sit palmos tres: id uertitur in dimidiata armilla, utrinque infixa in trabe, cui paries camini obliquus innititur. Ad axem uerò affixum est loculamentum: etenim primò sursum uersus ad cubiti altitudinem in forma axis inclusum est tigillum, longum, exceptis capitulis, cubitum & digitos tres, latum & crassum palmos duos: deinde iterum sursum uersus ad altitudinem pedum quin, alterum tigillum æ longum, latum, crassum est inclusum axe. Eorum autem duorum tigillorum altera capitula inclusa sunt in formis tigni statuti longi pedes sex & palmos tres, lati & crassi dodrantem: at clauis ligneis transfixa: tum ab inferiore tigillo sursum uersus ad trium palmorum altitudinem in axis formis, quæ sunt à lateribus, inclusa sunt iterum duo tigilla longa, exceptis capitulis, pedem & palmum, lata palmum & digitos tres, crassa palmum. Pari modo sub superiore tigillo sunt duo eiusdem magnitudinis tigilla: quinetiam in statuti tigni formis totidem tigilla inclusa sunt eiusdem, cuius proxima longitudinis, sed crassa digitos tres, lata palmum & digitos duos: & duo quidem inferiora supra inferius tigillum transuersum, superiora uerò è regione duorum superiorum tigillorum in axis lateribus inclusorum. Exterius autem ad tigilla asseres sunt affixi: sed pars locula nenti prior fores habet: at etiam posterior: quorum cardines infixi sunt in asseribus, affixis ad tigilla in lateribus axis inclusa: tum inferiori tigillo transu so asseres sunt superpositi: à quibus sursus uersus ad duorum palmorum altitudinem est axiculus ferreus quadrangulus: cuius latera sunt lata digitos duos: capitula, quorum utrun teres, in armillis æneis aut ferreis uoluuntur: earum altera est in axe, altera in tigno statuto inclusa. Circa uerò axiculum utrin est orbis ligneus, altus pal os tres & digitum, crassus palmum, superius bractea ferrea tectus: hi duo orbes inter se distant palmis du obus & totidem digitis: habent fusos quin: qui crassi digitos duos & di midium distant inter se digitis tribus: quo modo tympanum sui generis efficitur, quod ipsum à tigno statuto abest palmum & digitum: longius uerò ab axe, nempe palmum & digitos tres. Deinde ab hoc axiculo sursum uersus ad pedis & palmi altitudinem est alter axiculus ferreus quadrangulus, cuius quod latus est, latum digitos tres. Ipse æ ac prior in armillis æneis uel ferreis uersatur: circa eum est tympanum dentatum , duobus orbibus compactum, latum pedem & palmos tres, crassum palmum & digitos duos: cui in fronte sunt dentes tres & uiginti, lati palmum, crassi digitos duos: extantè tympano palmum: distant inter se digitis tribus: at etiam circa eundem axiculum uersus tignum statutum ad duorum palmorum & totidem digitorum longitudinem est alter orbis æ ac tympani orbis latus, sed crassus palmum. Is uertitur in tigno statuto ea parte exciso. Ex hoc orbe & tympani or be sit alterum tympanum fusos habens item quin. Ab hoc altero præterea axiculo sursum uersus ad altitudinem cubiti est axiculus ligneus: cui ferrei sunt codaces, cuius capitula circulis ferreis sunt cincta, ut codaces in eis fir