Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/405

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ceptaculo carentem. Sed ad eius alterum latus est murus, inter quem & basim catini uia receptaculi loco est: superius bacillis ferreis ex muro pertinentibus ad catinum, & duobus digitis inter se distantibus, tecta. In catinum præparatum primò stramina inijciunt: in ea panes stanneos imponunt: in bacilla uerò ligna, quæ accensa catinum calefaciant, & panes, octoginta modo centumpondia, modò centum pendentes, collifaciant. Deinde ignem leni follium flatu excitant: tum bacillis tam multa ligna superinij ciunt, ut tanta flamma fiat, quanta sola in catinum pertinens, plumbum ab argento sepa rare possit. Sed argenti spuma detrahitur ex alterius lateris foramine tam amplo, ut magister per id in catinum serpere at. At Maraui & Carni, qui perraro plus quàm argenti bessem uel dextantem conficiunt , ab eo nec in fornace furno fimili plumbum separant, nec in catino, qui tectus est operculo, sed qui uento expositus eo caret, in quem panes stanneos imponunt, ipsis superimponunt arida ligna: quibus rursus crassa uiridia. Lignis autem accensis ignem primò follis flatu excitant.

Fornax furno similis A. Via B. Bacilla ferrea C. Foramen per quod argenti spuma detrabitur D. Catinus operculo carens E. Ligna crassa F. F ollis G. Dixi de ratione, qua plumbum ab auro uel argento separatur: nunc dicam