Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/406

E Wikisource
Haec pagina emendata est

de ea, qua argentum perpurgatur: nam auri perpurgandi rationem ante explicaui. Argentum autem perpurgatur in ustrina: cuius fornacis focum sustinet testudo lateribus concamerata: eius fornix, qui priore parte existit, altus est pedes tres. Sed ipse focus longus pedes quinque, latus quatuor: à lateribus & posteriore parte muri sunt integri: à priore uerò alter fornix alteri superpositus est: super quem & murum caminus statutus est. Focus foueam habet rotundam, latam cubitum, altam palmos duos: in quam inijcitur cinis cribratus, & in eum testa præparata sic imponitur, ut cinis undique æque altus ac ipsa sit. Testa autem, quæ fictilis est, repletur puluere, qui constat ex paribus portionibus ossium in puluerem contritorum, & cineris sumpti de catino, in quo plumbum ab auro uel argento separatur: alij ad cinerem admiscent laterem comminutum: quo modo neuter puluis argentum ad se allicit: puluis compositus, & aqua madefactus paucus inijcitur in testam, et tunditur pilo ligneo terete, longo pedem, lato palmum & digitum: ex quo extant dentes numero sex, crassi digitum, lati & alti digitum & tertiam eius partem, inter se distantes ferè digito. Hi sex dentes circulum efficiunt, in cuius medio est septimus dens teres æque altus ac cæteri, sed crassus sesquidigitum. Pilum uerò paulatim ab inferiore parte sursum uersus fit angustius, ut ultima manubrij pars teres sit, crassa tres digitos. Quidam utuntur terete pilo quod dentibus caret.

Pilum cui dentes A. Pilum quod dentibus caret B. Alueus cinerum plenus C. Testæ præparatæ & asseribus impositæ D. Testæ uacuæ E. Ligna secanda F. Serra G.