Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/407

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Deinde iterum paucus puluis madefactus inijcitur in testam, & tunditur : qui labor iteratur us dum testa tota tali puluere fuerit completa : quam magister excindit cultello utrin acuto, & utrin directo sursum uersus acto, ut media pars caua sit, lata palmum & digitum: quæ modò recta est, modò curuata. Ipse uerò cultellus latus sit sesquidigitum , utrin sursum uersus longus palmos duos, quæ manubria ad altitudinem palmi careant acie, uel in li gneis manubrijs includantur. Magister autem una manu cultellum prehen dens testæ puluerem excindit, ut circumcirca crassus maneat tres digitos: tum ei puluerem ossium siccum cribro superinijcit: cuius fundum setis admo dum anguste collo catis est contextum. Postea globo ex ligno durissimo facto, et crasso sex digitos, iniecto testam utra manu commotam æquat, & denuo solidam efficit: quinetiam altera manu globum agitat. Testæ autem diuersæ sunt capacitatis: earum enim præparatarum aliæ capiunt argenti libras plus minus quindecim, aliæ uiginti, partim triginta, quædam quadraginta, aliæ quinquaginta. Sed quæ testa sic præparata in sole siccatur, uel in loco calido et tecto reposita. Quanto autem fuerit siccior & antiquior, tanto est melior: omnes uerò, cùm argentum perpurgandum est, prunis iniectis calefiunt. Alij loco testæ utuntur circulo ferreo, sed utilior est testa. Nam si puluis uitium fecerit, argentum in illa remanet, ex hoc fundi experte dilabitur. Testa præterea in focum facilius quàm circulus imponi potest, & minus multi pulueris indiget: attamen, ne testa dilabi possit, & argentum damnum facere, quidam recte eam circulo ferreo cingunt.

Cultellus rectus cui lignea manubria sunt. A. Cultellus cur uus cui item lignea manubria B. Cultellus curnus ligneis manubrijs carens C. Cribrum D. Globus E. Foris ferrea, quam magister cum perpurgat argentum, demittit, ne calor ignis oculos lædat F. Ferramentum cui imponuntur ligna cum argentum iam liquatum perpurgandum est G. Huius altera pars penetrat in circulum alterius ferramenti in fornacis muro inclusi H. Testæ in quas prunæ sunt iniectæ I.