Pagina:Agricola De re metallica.djvu/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

elegit ex multis locis unum aliquem natura aptum ad fossiones, in uenis opera curamque ponit:quae uel aliquo casu nudatae corio, se nobis ostendunt uel abstrusae & latentes arte inquirumtur: hoc euenire uulgo solet, illud raro: quorum utrumque explicadum est. Aliqua igitur uis fine hominis industria et labore aperit uenas nom uno modo: etenim eas cute nudat aut torrens, quod Fribergi argentarijs accidit: de qua re scripsi in primo libro De ueteribus & nouis metallis: aut uis uentorum, cum ea radicitus extrahit & extirpat arboresquae supra uenas creucrunt: aut abruptio saxi: monte uero id ipsum abrumpit uel diuturnus & largus imber, uel terrae motus, uel ictus fulminis, uel uiolenta niuis deuolutio, uel impetus uentorum:

Qualis rupes, quam uertice montis.
Abscidit impulsu uentorum adiuta uetustas.

Aut aratio uenas aperit: nam aratro glebas auri excitas esse etiam in Galecia Iustinus memoriae tradidit: aut syluarum incendium: quod argentarijs Hispaniae accidisse scribit Diodorus Siculus:& latis scitum est illud Posidonij: noua germina, argentaria scilicet & auraria, esserbuerunt incendio, quo syluae comslagrarunt. Quinetiam Lucretius eanden rem his uersibus latius explicauit

Quod superest, aes atque aurum ferrumque repertum est,
Et simul argenti pondus, plumbique potestas.
Ionis ubi ingentes syluas ardore cremarat
Montibus in magnis, seu cocli fulmine misso:
Siue quod inter se bellum syluestre gerentes
Hostibus intulerant ignem formidinis ergo:
Siue quod inducti terrae bonitate, nolebant
Pandere agros pingues:& pascua reddere rura,
Siue feras interficere, & ditescere praeda
Nam souea atque igni prius est uenarier ortum,
Quam saepire plagis saltum, canibusque ciere.
Quicquid id est, quacunque e caussa flammeus ardor
Horribili sonitu syluas exederat altis
Ab radicibus, & terram percoxerat igni
Manabat uenis seruentibus in loca terrae
Concaua conueniens argenti riuus & auri,
Aeris item & plumbi.

Attamen poeta eiusmodi incendijs non tam uenas primo nudatas este , quam totum metallorum opificium initium sumpsiste censet, Aut demque uenas reserat alia quaepiam uis: etenim equus, si huic narrationi fides habenda est, Goselariae uena plumbariam ungula aperuit. Istis igitur modis fortuna nobis uenas largitur. Arte autem occultas & reconditas scrutamur, obseruantes primo scaturigines fontium, quae a uenis longe abeste non possint, quod ex ipsis earum aqua emanet: deinde fragmenta uenarum, quae torrens ex terra eruit, longinquitas uero temporis aliqua eorum partem rursus obruit terra: uerum eiusmodi fragmenta si supra terram iacuerint, aut fint laeuia, uenae ab ipsis plerumque absunt longius, quod torrens extracta procul a uenis abripuerit, & dum ea propelleret laeuia fecerit, sin in terra infixa, uel aspera suerint, ad