Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uenas propius adsunt.situs etiam comsiderandus, nam is in causa est quod et uenae maois aut minums terra obruantur, & fragmenta longe aut minus lonoe protrudaturruenis autem isto modo inuentis fragmenti nomen impone re metallici solent:tum uenas scrutamur obseruantes pruinas, quibus omnes herbae candicanhis exceptis quae crcscumt supra uenas, quippe quae ex sese emittunt exhalationem calida & sicca, quae humidae concretionem impedit, quocirca tales herbae magis aquis madent, quam pruinis candicat, quod omnibus locis frigidis cernere licet, anteaqua ad iustam magnitudinen herbae peruenerint, ut Aprili & Maio mensibus:aut cum iam soenum serotinum, quid cordum appellat, falcibus desectum fuerit, ut mcnfe septembri. Quo igitur loco herbae humidae non congelant pruinis, subest uena: quae li spirauerit ualde calidum, ea terra sert herbas humiles & coloris non uiui.Postremo arbores quorum folia tempore ueris subcaerulea uel liuid? funt: rami inprimis fuperiores infecti nigrore aut aliquo alio colore nom naturali: stipites bifidi & similiter, atque rami nigri uel discolores: ea namque opera efficiunt ualde calidi & licci halitus:qui ne radicibus quidem arborum parcunt, sed eas adurentes, prorsus infirmas reddunt, Qua de causa uis uentorum frequentius extirpat eius ceneris arbores quam reliquas:uenae autem emittunt halitus. Quo igitur loco multae arbores longo quoda ordine dispolitae alienissimo tempore amittunt uiriditatem & nigrcscunt, aut discolorantur, crebroque ui uentorum dantur ad casum, ibi subest uena.Quin cum item longo quodam ordine, quo se uena tendit, aliqua herba uel aliquod fungi genus crescit: quibus interuenia aut interdum aliae etiam uenae proximae carent, Atque istis modis naturaliter uenae possint ihucniri, Porro de uirgula fiircata inter metallicos multae & magnae contentiones sunt, nam eam alij aiunt in uenis inueniendis sibi maximo usui este, alij negant. Qui tractatione & usum uirgulae probat, eorum alij primo furcam cultro resecant colurnam: qua prae caeteris ad uenas quaerendas idoneam este censent: praesertim si corylus supra uenam aliquam creuerit: alij pro uarietate metalli diuerlis uirgulis ad uenas inquirendas utuntunctenim coryli uirgulas adhibent ad uenas argenti: fraxini, ad aeris: piceastri, ad plumbi, maxime cadidi: ex serro uel acie serri sactas, ad auri: deinde utrique uirgulae cornua manibus prehendentes pugnos faciunt: necesse autem est ut digiti compressi ad coelum spectent, utque uirgula erigatur ea parte, qua cornua coeunt:tum huc & illuc passim per locos montosos uaganturritaque dicunt simul atque supra uenam pedem posuerint, statim uirgulam uersari & uolui, sibique prodere uenam: ubi peden retulerint, & ab ca discesserint, rursum uirgulam immobilen manere. Verum, ut ipsi afferunt, causa motionis uirgulae est uis uenarum: eaque interdum tanta est, ut arborum, prope uenas crescentium, ramos ad se flectat. Contra qui uirgula nulli uiro bono grauique usui esteposte dicumt, hi uim uenarum iccirco motionis eius caussa esse negant, quod omnibus non soleat moueri, sed istis tantummodo, qui cantionibus aut astutijs utumtur: uim praeterea uenarum negant ad fe trahere ramos arborum, sed exhalationem calidam & siccam aiunt eos efficere contortos.Ad quae isti respondent:quod uis uenarum uirgulam, cum quidam e metallicis aut caeteris hominibus eam tenent in manibus, nom uertat, in causa est