Pagina:Agricola De re metallica.djvu/413

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER VNDECIMUS

D

Dixi de modo, quo aurum ab argento secernitur, quo contrà argentum ab auro, quo æs ab eodem, quo plumbum tam ab auro quàm ab argento , quo deniduo illa preciosa metalla perpurgantur: nunc dicam de ratione, qua argentum ab ære, qua idem à ferro separari debeat. Officina autem, siue domicilium necessarium ad opportunitatem, & usum eorum, qui argentum ab ære secernunt, ita se habeat. Primò quatuor muri longi ducantur: quorum primus, qui ad alueum fluminis existat, & secundus longi sint pedes ducentos sexaginta quatuor: sed secundus ubilongus fuerit pedes centum quinquaginta unum desinat, & quasi intercisus post pedes quatuor & uiginti rursus us eo ducatur, dum primi longitudinem exæt. Tertius autem longus sit pedes centum & uiginti: qui ex pede aliorum murorum septimo ex sexagesimo usad centesimum octogesimum sextum pertineat. Quarti uerò longitudo sit pedum centum quinquaginta unius. At cuius muri, ut etiam duorum reliquorum & transuersorum, de quibus posthac dicam, altitudo sit pedum decem, crassitudo duorum & totidem palmorum. Solus tamen secundus murus longus propter fornaces, ad eum construendas, altus sit pedes quindecim: uerùm primus murus longus à secundo distet pedibus quindecim, & totidem pedibus tertius à quarto: sed secundus à tertio pedibus nouem & triginta. Deinde muri transuersi ducantur: quorum primus à capite primi muri longi ad caput secundi muri longi perducatur: secundus uerò à capite secundi muri longi ad caput quarti: nam tertius murus longus eo non pertinet. Tum ex capite terti muri longi ducantur duo muri: alter ad secundi mur longi pedem septimum & sexagesimum: alter ad eundem numero pedem quarti muri longi: sed à quarto muro transuerso ad decem pedes uersus secundum murum transuersum, ex quarto muro longo ducatur quintus murus transuersus longus pedes uiginti. Ac uerò etiam ex eodem quarto muro longo, qua distat ab altera parte quarti muri transuersi pedibus triginta ducatur sextus murus transuersus us ad tergum tertij muri longi. Septimus uerò murus transuersus à secundo capite secundi muri longi, ubi primò desinit, perducatur ad tertium murum longum : & ab cius tergo octauus ad inferius quarti muri longi caput: deinde à septimo muro transuerso, qua distat à secundo muro longo pedibus decem & nouem perducatur quintus murus longus: cuius longitudo sit pedum centum & nouem: ex quo ad pedes quatuor & uiginti ducatur nonus murus transuersus ad tertium caput secundi muri longi: & ex ciusdem quinti muri longi capite inferiore ducatur decimus murus transuersus ad postremum caput secundi muri longi: