Pagina:Agricola De re metallica.djvu/414

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


& ex eo undecimus ad inferius caput primi muri longi. Postremò ab hoc quinto muro longo uersus tertium murum longum ad pedes quin, item ex septimo muro transuerso ducatur sextus murus longus: cuius longitudo sit quin & triginta pedum : à cuius inferiore capite duodecimus murus transuersus perducatur ad tertium murum longum: et decimustertius ab eodem ad quintum murum longum: at spacium, quod est inter septimum murum transuersum & duodecimum, diuidat in æquales partes decimus quartus murus transuersus.

Muri longi sex: Primus A. Secundi prior pars B. Secundi posterior pars C. T ertius D. Q uartus E. Quintus F. Sextus G. Muri transuersi quatuerdecim: Primus H. Secundus I. Tertius K. Q uartus L. Quintus M. Sextus N. Septimus O. Octauus P. Nonus Decimus R. Vndecimus S. Duodecimus T. D ecimustertius V. Decimus quartus X.