Pagina:Agricola De re metallica.djvu/425

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-268.png

At præses ossicinæ æs secundum diuersas argenti portiones, quæ in eius centumpondio insunt, cum plumbo temperet, sine quo argentum ab ære separari non potest. Si medio cris argenti portio inerit in ære, id quadrifariam temperet. Etenim si in tribus quartis centumpondij æris partibus argneti selibra, uel selibra & sicilicus, uel selibra & semuncia, uel selibra & semuncia et sicilicus non fuerint, tum diuitis plumbi, hoc est eius, à quo nondum argentum separatum sit, dimidium centumpondium, uel totum, uel totum & dimidium addat, ut in æris & plumbi mistura insit unum aliquod ex iam dictis argenti ponderibus: quæ prima temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, quantum ad hanc rem satis sit, ut ex his omnibus panis confletur , qui in se contineat fere duo plumbi centumpondia . Quoniam uerò ex spumæ argenti libris centum & triginta plerun conficiuntur plumbi tantum modo centum libræ, pro complemento spumæ argenti plus quam plumbi depauperati adijciat. Sed quia quatuor istiusmodi panes simul collo cantur in fornace, in qua argentum cum plumbo mistum ab ære secernitur, in tot panibus erunt æris tria, plumbi octo centumpondia. Sed plumbum cùm fuerit ab ære secretum, pendat sex centumpondia: in quorum singulis argenti quadrans & sere sicilicus insit. Eiusdem uerò argenti septunx, remaneat in æreis panibus fathiscentibus, & in ea æris ac plumbi mistura, quam nostri spinas, non tam quod non careat aculeis, quam quod uilis, nominant. Sin au−