Pagina:Agricola De re metallica.djvu/426

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tem in tribus quartis centumpondij æris partibus non fuerit argenti septunx, & semuncia, uel bes, tum plumbum diues tantum addat, ut æris & plumbi misturæ alterum ex iam dictis argenti ponderibus insit: quæ secunda temperatura est: ad quam rursus adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, ut ex mistura conflari possit panis, qui plumbi duo centumpondia, & quartam centumpondij partem in se contineat: quo modo in quatuor istius generis panibus inerunt æris tria, plumbi nouem centumpondia. Plum um, quod ex illis panibus destillat, centumpondia septem pendat: in quorum singulis argenti quadrans, & paulo plus quam sicilicus insint: fere septunx, remaneat in panibus fathiscentibus & spinis: liceat nobis uetus nomen, nouæ rei impositum, terere. Si uerò in tribus quartis centumpondij æris partibus argenti dodrans, aut dodrans & semuncia non insunt, tum plumbum diues tam graue addat, ut æris & plumbi mistura alterum ex iam dictis argenti ponderibus in se contineat: quæ tertia temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, ut panis, ex his omnibus conflatus, duo plumbi centumpondia, & tres quartas centum pondij partes in se contincat: quo modo in quatuor id genus panibus æris tria, plumbi undecim centumpondia inerunt. Plumbum , quo hi panes in fornace recocti stillant, centumpondia ferme nouem pendat: in quorum singulis argenti quadrans & plus quàm sicilicus insint: septunx in panibus fathiscentibus & spinis reliquus sit. Si deni in tribus quartis centumpondij æris partibus argenti dextans, aut dextans & semuncia non insunt, tum tantam diuitis plumbi portionem addat, ut æris & plumbi mistura alterum ex iam dictis argenti ponderibus in se contineat: quæ quarta temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati uel spumæ argenti pondus, ut panis inde factus tria plumbi centumpondia in se contineat: quo modo in quatuor istius generis panibus æris tria, plumbi duodecim centumpondia inerunt. Plumbum, quod inde manat, centumpondia ferè decem pendat: in quorum singulis argenti quadrans, & plus quàm semuncia insunt, aut septunx: in panibus fathiscentibus, & spinis, bes, uel septunx & semuncia resideant. In secunda aunt domicilij parte, cuius spacium est longum pedes octoginta, latum nouem & triginta, ad secundum murum longum sint fornaces quatuor, in quibus æs cum plumbo coctum permiscebitur: et sex, in quibus recrementa recontur: harum pars caua lata sit pedem & palmos tres, longa pedes duos & digitos tres: illarum lata pedem & palmum, longa pedem & palmos tres ac digitum. Parietibus sit altitudo fornacum, in quibus auri uel argenti uenæ excoquuntur. Cùm aunt spacium definitum in duas partes tignis statutis diuidatur, prior habeat primo loco duas fornaces, in quibus r menta recontur: secundo duas, in quibus æs cum plumbo miscebit , tertio unam, in qua recrementa recontur. Posterior uerò primò loco unam, in qua recrementa recontur: secundo duas, in quibus æs cum plumbo commiscebitur : tertio duas, in quibus recrementa recontur: unaquæ ab alia distet pedibus sex. Primæ dextrum latus occupet pedes tres, & palinos duos: ultimæ sinistrum pedes septem. Binæ fornaces habeant commune ostium altum pedes sex, latum cubitum: attamen prima habeat proprium, item decima: cui fornacum sit suus fornix in muri tergo: sua à fron−