Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/428

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At hoc sane modo plumbum misceatur cum ære, in quo mediocris argenti portio fuerit. Si uerò magna in eo inerit, utpote libræ duæ, uel duæ & bes in centumpondio, quod pendat libras centum triginta tres et trientem, aut centum quadraginta sex & bessem, tunc præses officinæ ad talis æris centumpondium addat plumbi tria centumpondia: in quorum singulis sit argenti triens, uel triens et semuncia: quo modo tres fiant panes: in quibus æris tria, plumbi nouem centumpondia inerunt. Plumbum, cùm fuerit ab ære secretum, centumpondia septem pendat: in quorum singulis, si æris centumpondium duas argenti libras, plumbi trientem in se continebat, argenti libra & sextans, ac plus quàm semuncia inerunt: in panibus uerò fathiscentibus & spinis remanebit triens. Sin autem æris centumpondium duas argenti libras & bessem, plumbi trientem & semunciam in se continebat, in singulis panibus argenti sesquilibra & semuncia, at plus quam sicilicus inerut: in panibus uerò fathiscentibus triens & semuncia remanebunt. At si exigua argenti portio in ære fuerit, ea ab ipso secerni utiliter non potest, priusquam in alia fornaceita sit recoctum, ut in eius parte inferiore plus argenti, minus in superiore remaneat. Ea fornax crudis lateribus concamerata similis est furno æ ac altera, in qua plumbum ab argento separatur, à nobis proximo libro descripta. Eius catinus codem modo, quo illius ex cinere comficitur à sronte fornacis est os, ex quo æs recoctum in duos catinos, qui tribus