Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/429

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pedibus alte sunt à solo officinæ, deriuatur: à sinistro uerò latere iccirco foramen, ut ligna fagina, quibus ignis alitur, in eam imponi possint. Ita siue in æris centumpondio argenti sextans & semuncia fuerint, siue quadrans, si ue quadrans & semuncia, eius octo & triginta centumpondia si nul in hac fornace recoquuntur , us dum in unoquo æris residui centumpondio remaneat argenti triens & semuncia: uerbi causa: Si in æris nondum recocti centumpondio argenti quadrans & semuncia fuerint, octo & triginta eiusdem centumpondia, quæ simul recoqui solent, undecim argenti libras & unciam in se continebunt. Quoniam uerò à tanta æris massa recocta quindecim centumpondia, quibus de libris argenti quatuor ac triente & semuncia restant duæ libræ ac triens, auferuntur, tria & uiginti centumpondia, in quibus insunt argenti libræ octo & dimidia at quadrans, remanent: quorum quod argenti trientem, semunciam, drachmam, drachmæ partem tertiam & uicesi mam in se continet. At à tali ære argentum secernere fructuosum est. Vt autem magister de numero centumpondiorum æris residui certior fieri possit, ab eo abstractum ponderet: primo enim deriuatur in catinum fornaci subiectum, & ex eo panes fiunt: at in ære sic diuidendo operam & spacium horarum quatuordecim consumit: æs quidem residuum, cùm ad ipsum certum plumbi pondus, de qua temperatura mox dicam, adiectum fuerit, denuo coquitur in prima fornace, ac conflantur panes, & ab ære argentum secernitur. Abstractum uerò etiam iterum coquitur in prima fornace: deinde in secunda recoquitur, ut residuum rubrum fiat: at tunc abstractum etiam denuo coquitur in prima fornace, ac in secunda recoquitur, ut inde conficiatur æs cal darium. Cùm autem æs uel fuluum, uel rubrum, uel caldarium , in secunda fornace recoquitur, cuius quadraginta centumpondia in ea collocantur : at ex ipsis conficiuntur minimùm uiginti, summùm quin & triginta centunpondia . Quinetiam panum fathiscentium circiter duo & uiginti centumpondia, & æris fului decm, rubri octo simul in hac fornace collocata recoquuntur, ut inde fiat æs perfectum.

Fornax A. Catinus superior B. Catinus inferior C. Panes D.