bus argentum cum plumbo permistum ab ære secernetur. Cùm autem hoc spacium sit longum pedes octoginta & palmos duos, at in eius medio tertius murus longus habeat ostium latum pedes tres & palmos duos, ex utra ipsius parte reliquæ erunt pedes octò & triginta, at palmi duo: cun fornacum quæ occupet pedes quatuor & palmum, interuallum, quod ab una ad aliam est, latum sit pedem & palmos tres, latitudo quin fornacum, & quatuor interuallorum, efficiet pedes octo & uiginti ac palmum, restant ergo pedes decem & palmus: quæ mensura sic diuidatur, ut quinque pedes & duo digiti sint à prima fornace us ad murum transuersum, & totidem pedes ac digiti, à quinta fornace us ad ostium. Simili modo in altera spacij parte ab ostio ad sextam fornacem sint quin pedes & duo digiti, & à decima fornace us ad septimum murum transuersum, item quin pedes & duo digiti. Ostium uerò sit altum pedes sex, & palmos duos: per id officinæ præses & operarij ingredientur in conclaue , in quo plumbum, cum argento permistum, reponetur. Quæ fornacum habeat basim, focum, murum, parietes, catinum. Basis constet ex duabus soleis saxeis, quatuor saxis, quadrangulis, duabus laminis æneis.Soleæ sint saxa longa pedes quin & palmum, lata cubitum, crassa pedem & palmum: hæ in terra defodiantur, ut extent palmum & digitos duos: distent inter se palmis ferè tribus: quod tamen spacium posteriore parte sit angustius. At saxorum quadrangulorum quod longum sit pedes duos & totidem palmos, latum cubitum, crassum exteriore parte cubitum, interiore, qua spectat focum, pedem & palmum. Decliuia enim formentur ut laminæ æreæ, quæ ipsis imponentur, decliues locari possint: eorum enim duo in una solea collocentur: in ea superius foramina incidantur, & immissis fibulis ferreis copulentur : plumbo etiam infuso. Verùm sic in soleis collocentur , ut ipsa à lateribus extent palmum, soleæ priore parte tantundem emineant: si saxa quadrangula non fuerint in promptu, lateres in eorum locum supponantur . Sed laminæ æreæ sint longæ pedes quatuor & palmos duos ac totidem digitos, latæ cubitum , crassæ palmum: utra habeat particulam eminentem: altera priore parte, altera posteriore: quæ longa sit palmum & digitos tres, lata & crassa palmum. Hæ laminæ sic imponantur saxis quadrangulis, ut ipsæ parte posteriore absint à tertio muro longo tres digitos: saxa priore extent totidem digitos, à lateri bus palmum at tres digitos: cùm laminæ coniunctæ fuerint, caua pars, quæ est inter particulas eminentes, & per quam stannum, quo stillant panes, defluet, lata sit palmum & digitos tres, longa pedes quatuor. Laminæ uerò uel igni uel decussu stanni, quod ad eas stiriarum figura adhærere solet, corruptæ permutentur , dextra in locum sinistræ reposita, contra sinistra in locum dextræ. Earum enim pars læuis, quæ dum æris fusura fierent, arenam contigit, esse debet supina. Sed, quia, cùm laminarum permutatio facta fuerit, eminentes particulæ, quæ tunc exteriorem locum tenent, à saxis extant, ne secretori sint impedimento, ex eis decutiatur aliquantulum. In utrius uerò locum supponatur ferrum longum palmos tres, crassum utrinque digitum, sed palmum media eius parte: quæ longa sit palmum & tres digitos. Pars caua, quæ est sub ipsis laminis, inter utrius lateris saxa quadrangula posteriore
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/433
Appearance