Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/432

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cei uersentur: quorum quatuor parui sint, quintus cæteris multo maior. Foramina, in quibus parui uersentur, longa sint palmos duos, aliquanto latiora palmo: quod orbiculi crassi sint palmum , sed lati palmum & digitos duos. Quatuor foramina sint prope quatuor linguæ angulos, quintum in medio duorum priorum: à fronte tamen absit duos palmos. Orbiculus cæteris maior, qui in eo foramine uoluetur, latus sit palmos tres, crassus palmum, circuncirca cauus, ut catena ferrea uoluatur in ea parte caua. Eadem lingua duos habeat axiculos: ad corum alterum priores tres orbiculi sint affixi, ad alterum posteriores duo. Duo promoueantur in uno rostri tigno: duo in altero: quintus, cæteris maior, inter hæc duo tigna. Qui uerò carent gruibus panes in asserem triangularem imponunt: ad eum bacilla ferrea sunt affixa, ut diutius durare possit. Eidem sunt tres catenæ ferreæ superius in annulo ferreo inclusæ. Operarij duo perticam, per eundem annulum penetrantem humeris suentes panem ad fornacem, in qua argentum separatur, ab ære deportant.

Grus A. Tympanum quod ex fusis constat B. Tympanum dentatum C. Lingua eius orbiculi D. Asser triangularis E. Panes F. Catenæ gruis G. Eius uncus H. Annulus I. Forceps K.

At è regione fornacum, in quibus æs cum plumbo miscetur, & recrementa recoquuntur, ad tertium murum longum sint item fornaces decem, in qui−