Pagina:Agricola De re metallica.djvu/441

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


digitos. In huius fornicis parte caua: existat murus ex lateribus calce conglutinatis factus: qui sursum uersus à solo pedem & palmos tres habeat quinque foramina spiritalia, alta palmos duos & digitum, lata palmum & digitum: quorum primum sit ad dextrum murum interiorem, ultimum ad sinistrum, reliqua tria in medio eorum spacio: quinetiam ea soramina per murum interiorem, qui est ad fornicem, penetrent. In eiusmodi foramina lateres dimidiati imponantur, ut fornax nimia aura non inspiretur: & eximantur interdum , ut is, qui panes æreos fathiscentes torrefacit, in uias, quas uocant, inspicere possit, & contemplari, an recte torreantur . At prior fornix à posteriore distet pedibus tribus: & palmis duobus: cuius pars caua æ longa sit, acposterioris fornicis: sed lata pedes sex. Ipse fornix eandem habeat altitudinem , quam ibidem habent parietes. Fornicibus autem & parietibus caminus, ex lateribus calce conglutinatis factus, superstruatur, altus pedes sex & triginta: is pertectum penetret. Murus uerò interior ad posteriorem fornicem & utrunque parietem appositus, ex quibus extat ad pedem, altus sit pedes tres, & totidem palmos, crassus item palmos tres: ex lateribus luto conglutinatis confectus undi luto crasso illinatur, adeo ut id ipsi superius illitum clementer assurgat ad altitudinem pedis. Murus hic quidam quasi clypeus est aliorum murorum: eos enim tuetur ab ignis calore muros labefactante: qui non facile refici possunt, cùm iste leui opera reparari possit. Focus uerò fiat ex luto, & tegatur uel laminis æneis, quales sunt fornaci, in qua argentum ab ære secernitur, sed quæ particulis eminentibus careant: uel lateribus, si domini in tabulas æneas impensam facere noluerint. Horum latior pars ponatur decliuis: quo modo focus posteriore parte tam altus fit, ut us ad quinque foramina spiritalia pertingat: priore tam humilis, ut posterior prioris fornicis pars caua sit, alta pedes quatuor, & palmos tres, ac totidem digitos, prior pedes quinque, palmos tres, & totidem digitos. Quinetiam focus extra sornacem ad pedes sex tectus sit lateribus. Prope hanc fornacem ad quartum murum longum, est lacus longus pedes tredecim et palmum, latus pedes quatuor, altus pedem & palmos tres: asseribus undi munitus, ne terra in cum incidat: in quem altera parte per fistulas aqua influit, altera eandem, si turbo fuerit extractus, terra sorbet. In huius lacus aquam conijciuntur panes ærei, à quibus argentum & plumbum sunt separata: prioris fornicis pars prior partim claudi solet fore ferrea, inferius lata sex pedes & duos digitos, superius aliquantum rotundata, altissima parte, quæ media est, alta pedes tres & palmos duos. Composita uerò est ex ferreis bacillis & bracteis, ad ea filis item ferreis affixis. Bacilla numero sunt septem, tria transuersa, quatuor statuta: quorum quod latum est duos digitos, crassum semidigitum: sed infimum transuer sum longum est pedes sex, & duos palmos, medium eandem habet longitu dinem, supremum incuruatum media parte altius est, at sic longius alijs duobus. Statutorum aliud ab alio distat pedibus duobus: quorum utrun ex tremum altum est pedes duos, & totidem palmos, media uerò, alta pedes tres & palmos duos, ex supremo transuerso curuato extant, & foramina habent , in quæ inclusi sunt unci catellarum longarum duos pedes: quarum supremi annelli in clusi in unum alim annellum tertiæ catellæ: quæ extensa tigilli