Pagina:Agricola De re metallica.djvu/442

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


caput aliquantum excisum complectitur, & ei circumuoluitur, rursus demissæ uncus uni alicui ipsius annello iniectus hæret. Tigillum autem longum pedes undecim, latum palmum & digitos duos, crassum palmum, circa ferreum axem, in proxima trabe infixum, uoluitur. Posteriore parte ferre um habet clauum: qui longus palmos tres, & digitum per tigillum, qua sub it sub trabem, penetrat: & ex ipsa extat altera parte palmum & digitos duos, altera digitos tres, qua perforatus est, ut annelus, in eo infixus, ipsi obstet, ne ex tigillo excidat: nam ea pars uix crassa est digitum, cùm altera teres crassior sit digito. Is clauus, cùm foris demittitur, sub trabem subit, & facit, ut ibi retenta prorsus non decidat. Idem obstat, ne ferrea lamina quadrangula, quæ ante ipsum complectitur tigillum, & cui iniectus est annulus longi unci, de capite decidat. Catenæ autem ferreæ, longæ pedes sex, infimus annulus inclusus est in annulo fibulæ utrin in dextrum fornacis parietem actæ, & plumbo, in foramina infuso, sirmatæ. Vncus uerò superius ex annulo pendens, in uno aliquo annulo, cùm foris attollitur, includi solet: cùm demittitur, & ex eo eximi, & in supremum imponi.

Parietes A. Fornix prior B. Fornix posterior C. Murus in eius parte caua D. Murus interior E. Foramina F. Caminus G. Focus H. Lacus I. Fistula K. Turbo L. Foris ferrea M. Bacilla transuersa N. Bacilla statuta O. Bracteæ P. Bacillorum foramina Catellæ R. Ordines laterum S. Repagulum T. Eius ansa V. Tabulæ æneæ X.