Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

perinijciat, æqualiter dispergat. Batillum longum sit palmos tres & digitum , latum palmos tres: eius manubrium ferreum longum palmos duos, lign um pedes de cem , ut ad posteriorem fornacis parietem pertingat. Cum panes fathiscentes iam excandescunt, d eis, si æs bonum & durum fuerit, sesquihoræ spacio accidit: si malum & fragile, post duas horas, tunc torrefactor ad ipsos addat carbones, qua eos deficcre uidentur : quos carbones postea per patens spacium , quod utrinque est inter parietem & forem demissam, in fornacem inijciat: id uerò latum sit pedem & palmum . Forem aunt demittat, cum recrementis primum effluentibus uiam conto aperit: quod fit, post horæ quin abierint: & iccirco quidem foris sub supremam fornicis partem cauam ad pedes duos & totidem digitos demittitur, ut magister uim caloris sustinere possit. Sed qua panes desident , ea carbones non sunt adijciendi, ne lintur. Quod si panes, ex malo & fragili ære conflati , cum panibus, ex bono & duro ære confectis , torrentur , sæpenumero æs adeo in uijs insidere solet, ut contus adactus in eas penetrare non possit. Is ferreus sit, & longus pedes sex at palmos duos: in quo manubrium ligneum includatur longum pedes quinque. Deinde rutro recrementa detrahat de foco ad dextram : id ex bractea ferrea factum priore parte: latum sit pedem & palmum: mox paulatim angustius fiat manubrium uersus. Altum uerò existat palmos duos: ei us manubrium ferreum sit longum pedes duos, ligneum , in hoc inclusum, decem.

Foris emissa A. Contus B. Panes fathiscentes C. Lateres D. Forceps E.