Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/445

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cùm autem panes fathiscentes fuerint torrefacti, magister forem eo, quo dixi modo, subleuet: repagulum quo conto uncinato, in eius ansa incluso, ex dextri muri foramine trahat in foramen sinistri: at inde retractum reponat: tum contis uncinatis ipse & magister extrahant panes fathiscentibus oppositos: mox de lateribus detrahant panes fathiscentes. Vncus aunt quis sit altus palmos duos, latus totidem digitos, crassus unum: eius manubrium ferreum sit longum pedes duos, ligneum undecim. Sunt etiam ipsis rastri bidentes, quibus torrefacti panes extracti trahantur ad latus sinistrum, ut forcipe prehendi possint: eorum dentes cuspidati existant, alti palmos duos, lati totidem digitos, crassi unum. Eorundem manubrij pars ferrea sit longa pedem, lignea pedes nouem. Panes torrefactos, à magistro & ministris e foco exemptos, alij forcipibus prehendentes in lacum quadrangulum, aqua ferè plenum, inijciant : qui forceps longus sit pedes duos & palmos tres. Eius manubrium utrun teres & digito crassius, posteriore parte ad latus rectà extet palmum & digitos duos: utra chela priore parte lata sit sesquidigitum & acuta, posteriore crassa digitum, deinde paulatim tenuior. Hæ cùm coe− unt, pars caua sit, lata palmos duos & totidem digitos. Panes autem torrefa cti, qui stillant ære, statim in lacum inijciendi non sunt: quod dissiliant, & tonitru instar sonitum reddant: ijdem panes rursus ex lacu, duobus asseribus transuersis, in quibus stent operarij, superiniectis ipsi, forcipibus mox eximantur: quanto enim citius ex eo fuerint exempti, tanto facilius ex ipsis æs, quod cinereum colorem contraxit, decutitur. Postremò magister spatha lateres adhuc calentes de foco parumper leuet: ea longa sit palmum & digitos duos, inferius acuta, & lata palmum & digitum, superius palmum: qua manubrium uersus fiat teres: cuius pars serrea sit, longa pedes duos, lignea septem & semissem.

Foris sublata A. Contus uncinatus B. Rastrum bidens C. Forceps D. Lacus E.