uens recrementa ab ipso remoueat: qui uncus sit altus duos digitos. Eius manubrij pars ferrea longa pedes tres, lignea totidem palmos. At tunc tempus est contum sub lamina infigere, ut recrementa effluere possint. Cum uerò panes omnes lifacti in catinum influxerint, tunc ex ære rapiat experimentum tertio conto terete, & prorsus ferreo, longo pedes tres, crasso digitum, habente cuspidem chalybeatum, ne hiscens æs in se recipiat. Hunc contum altero folle compresso per fistulam inter utrius narem, quàm potest celerrime immittat in catinum. Rapiat uerò experimentum bis, ter, quaterue, imo us dum intelli at æs perfecte coctum esse. Si æs bonum fuerit, facile ad contum adhæret, tunc duobus tantummodo experimentis ipsi opus est: si bonum non fuerit, pluribus. Etenim necesse habetid tandiu in catino core, us dum ipsi ad contum adhærenti orichalceus color insidere uideatur. At si eius bracteolæ æreæ pars tam superior quàm inferior facile frangitur, æs perfecte coctum esse significat. Conti autem cuspidem in parua incude ferrea locet, & de ea bracto olam malleo decutiat.
- Contus cuspidatus A. Bracteola area B. Incus C. Malleus D.
Quinetiam si æs non fuerit bonum, magister recrementa detrahat, bis, ter, si res hoc postulauerit: primò, cùm aliqui panes fuerint lifacti: