Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/450

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Tum batillo ferreo, cui manubrium ligneum longius sex pedibus, prunas in catinum inijciat, uel carbones, quos paucis prunis, ad eos adiectis, accendat: & prunis superponat panes torrefactos, qui, si ex ære fuerint, cui prima bonitas, centumpondia tria, uel tria & dimidium pendant: si ex ære, cui secunda bonitas, duo & dimidium : si ex eo, cui tertia, tantum duo. Qui uero æris, cui præcipua bonitas, centumpondia sex imponunt, hi catinum latiorem & altiorem faciunt. Sed infimus panis torrefactus à fistula distet duobus palmis, cæteri longius. Etenim cùm inferiores liquati fuerint, superiores delapsi propius ad fistulam accedunt. Quod si non delabuntur, batillo uel altera spatha moueri debent. Batillum autem longum sit pedem, latum palmos tres & digitos duos. Eius manubrij pars serrea, longa palmos duos, lignea pedes nouem. Circum panes torrefactos carbones longi & magnilocandi sunt: in fistula mediocres. His omnibus ordine dispositis ignis acrior flatu follium excitetur. Cùm uerò ære iam liscente carbones flammant, tunc magister contum ferreum in medios infigat, ut ipsi flatum concipere, flamma eluctari possit: qui contus cuspidatus longus sit pedes duos & dimidium . Eius uerò manubrium ligneum, quatuor. Panibus partim lisactis magister egressus ostio per fistulam æneam inspectet catinum: si aduerterit recrementa nimis ad os fistulæ adhærere, flatum follium impedire, contum ferreum uncinatum in fistulam inter nares follium immittat, & eum circum os fistulæ uol−