Pagina:Agricola De re metallica.djvu/458

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


cùm in secundis fornacibus separatur ab argento, detrahuntur, at molybdæna, quæ in earundem fornacum media catini parte residet, ac focus, qui uit um fecit & stannum combibit, simul cum paucis recrementis in primis fornacibus coquantur: plumbum, siue potius stannum, quod è fornace defluxit in catinum, effundatur in catillos æreos, qualibus utitur secretor. Talis piumbi centumpondium argenti uncias quatuor, aut si focus uitium fecerit, plures in se continet: cuius exigua portio addatur ad æs & plumbum, cùm ex eis conficiuntur panes. Si enim magna adijceretur, temperatura ditior, quàm par sit, fieret: qua de causa solertes officinæ præsides spinas cum alijs spinis preciosis permiscent: molybdænam, quæ in media catini parte reset, & focum, qui stannum combibit , cum alia molybdæna, quæ in catino reseit. Attamen aliquot panes istiusmodi diuites unà cum reliquis panibus staneis, quos secretor confecit, rursus in secundas fornaccs inferri possunt. Sed incolæ Carpathi montis, si abundauerint particulis æris tusi, aut plumbo ex ecrementis confecto, uel in fornace, in qua panes fathiscentes torrentur, col ecto, aut spuma argenti, ea uarijs modis temperant. Prima temperatura habet plumbi ex spinis conflati centumpondia duo, spumæ argenti, spinarum ex molybdæna confectarum: plumbi in fornace, in qua panes fathiscentes torrentur collecti, æris minuti singulorum dimidium centumpondium: ex quibus conflatur panis: quo modo excoctores, cùm debitam operam in co endo consumpserint , panes id genus quadraginta conficiunt. Altera temeratura habet spumæ argenti centumpondia duo, plumbi depauperati, uel crecrementis conflati unum et quartam partem, plumbi ex spinis confecti dimidium centumpondium, æris minuti tantundem. Tertia spumæ argenti centumpondia tria, plumbi depauperati, plumbi ex spinis confecti, æris minutè contusi singulorum dimidium centumpondium: utro modo confla tur panis. Excoctores cùm munus condi perfecerint, panes triginta con fecerunt. Rationem aunt , qua apud Rhetos panes fiunt, à quibus item stan− num separatur, libro nono explicaui. At argentum hoc modo à ferro secernatur: scobis ferri elimatæ & stibij pares portiones conijciantur in catinum fictilem: qui operculatus & oblitus imponatur in fornacem, quæ aura inspiratur: his lifactis & rursus refrigeratis catinus frangatur. Massula, quæ in eius fundo residet exempta, in puluerem conteratur: ad quem plum bi tantundem addatur: in altero catino fictili cocta permisceantur: ad ultimum, massula inijciatur in catinum cinereum, & plumbum ab argento separetur. At tot & tam uariæ sunt rationes, quibus metallum à metallo secernitur. Modos uerò, quibus eadem miscentur, partim in libro de natura fossilium octauo exposui, partim aliàs exponam: nunc ad reliqua pergam. De re Metallica Libri XI. FINIS.