Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/457

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in qua calida insit: pulchrius enim fit æs caldarium, si calida restinguatur. Verùm quia sæpe mentionem feci de æreis catinis oblongis, quales esse debeant, paucis dicam. Longi sint pedem & palmum: eorum pars caua superius, lata palmos tres & digitum, inferius rotundata.

Fornax A. Catinus B. Catini oblongi C.

Verùm ramentum duplex est, preciosum & uile: illud fit aut ex cadmijs primarum fornacum ortis, cùm panes conflantur uel ex ære & plumbo, uel ex spinis preciosis, uel ex recrementis melioribus, uel ex ramento præstantiore: aut ex purgamentis & lateribus fornacum, in quibus panes fathiscentes torrentur: quæ omnia quibus modis tundenda & lauanda sint, libro octa− uo explicaui. Vile uerò ramentum conficitur ex cadmijs natis, cùm panes conflantur uel ex spinis uilibus, uel ex recrementis deterioribus. Excoctor aunt , qui ex ramento precioso conficiet panes, ad tria eius cisia spumæ argenti & molybdænæ quatuor cisia, æris cinerei unum adijciat: quo modo nouem uel decem panes conflantur: quorum quin simul in fornace, in qua stannum ab ære secernitur, collocentur: centumpondium plumbi, quo stillant hi panes, argenti unciam in se continet : spinæ seorsim locentur: quarum alueus cum spinis preciosis recondis commisceatur . Panes fathiscentes unà cum alijs bonis panibus fathiscentibus torreantur. At spinæ, quæ de plumbo, cùm