Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/470

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Ollæ A. Tripus B. Cochlear altum C.

Eos autem, qui salem ardentibus lignis, aquas salsas infundendo conficiunt, fossas, in quibus collo cent ligna, facere oportet: quas conuenit esse longas pedes duodecim, latas septem, altas duos & dimidium, ne aquæ infusæ effluant: undi lapidibus salsis, quamprimum haberi possunt, constructas, ut nec aquas sorbeant, ne terra ex earum fronte, tergo, lateribus decidat: sed, quoniam carbones unà cum liquore salso mutantur in salem, Hispani, ut Plinius scribit, etiam lignum referre arbitrantur. Quercus optima, ut quæ per se cinere syncero uim salis reddat: alibi corylus laudatur. Attamen sal, quicun ligno confit, non multum probatur, quod niger sit & parum syncerus: quo circa ista salis conficiendi ratio à Germanis & Hispanis repudiata.

Fossa A. Vas in quod salsa deriuatur B. C ochlear C. Situla ad perticam, in ea inclusam, affixa D.