Pagina:Agricola De re metallica.djvu/471

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-291.png

Sed dilutum, ex quo conficitur sal, fit ex terra salsa, uel salis & halinitri foecunda: lixiuium uerò ex cinere arundinis uel iunci. Verùm ex terra salsa oritur dilutum, ex quo decocto sal tantummodo conficitur: ex altera, de qua paulo post plura dicam, ex quo sal & halinitrum. At ex cinere nascitur lixiuium , ex quo etiam sal solus fit. Tam autem cinis quam terra primò conij ciatur in magnam cupam: deinde aqua dulcis ei affundatur: quæ, cinere uel terra perticis agitata, horarum ferme duodecim spacio imbibit salem: tum turbine ex cupa extracto, colata excipiatur labro, mox siue dilutum fuerit salsum, siue lixiuium uasculis haustum infundatur in paruas cupas: ad extremum transfundatur in cortinam ferream uel plumbeam, & coquatur, donec aquis exhalatis succus densetur in salem.

Cupa magna A. Turbo B. Labrum C. Cochlear altum D. Cupæ paruæ E. Cortina F.