Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/473

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in salinas infusa, calore solis coquitur & mutatur in salem, ita nitrosa Nili in nitrarias infusa siue deriuata, & eodem ardore solis decocta ucrtitur in nitrum: quinetiam sicuti mare sua ui influens in eiusdem Ægypti solum, abit in salem, ita Nilus, cùm circa caniculæ ortum exundat, in nitrarias influens, in nitrum conuertitur.

Nilus A. Nitrariæ B. Tales uero esse conijcio.

At dilutum, ex quo conficitur nitrum, fit ex aquis dulcibus terra nitrosa percolatis: lixiuium ex ijsdem percolatis cinere roboris uel rcus: utrunque labris exceptum, & in æreas cortinas quadrangulas ingestum coquitur usque ad eum finem dum in nitrum spissetur. Sed nitrum tam natiuum quàm facticium in cupis pueri impubis urina temperatum decoquitur in ijsdem cortinis. Decoctum infunditur in cupas, quibus sunt fila ænea: ad quæ adhære scens concrescit, & fit chrysocolla, quam boracem Maurorum uo cabulo nominamus. Quondam nitrum præter urinam Cypria ærugine temperatum fuisse, & tritum Cyprio ære in Cyprijs mortarijs, Plinius autor est. Quineti am quidam chrysocollam ex alumine fossili, & sale ammoniaco conficiunt.

Cupa in qua nitrum miscetur cum urina A. Cortina B. Cupa in qua chrysocolla densatur C. Fila D. Mortarium E.