Pagina:Agricola De re metallica.djvu/474

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-294.png

Verùm halinitrum conficitur ex terra sicca & subpingui: quæ, si aliquantulum in ore retineatur, gustatum salsedine, cum acrimonia quadam permista, commouet . Ea terra & puluis mistus altitudine palmi, alternatim ponantur in cupis: puluis iste habeat duas portiones calcis ustæ & aqua non restinctæ, at tres cineris rnei, uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, uel similis: cum quæ cupa his, alternatim positis, tota excepto dodrante fuerit completa, tantæ aquæ affundantur ut plena fiat: quæ postquam terra percolatæ halinitrum , quod in ea erat, combiberunt , turbine ex cupa extracto dilutum excipiatur labro, & uasculis haustum in paruas cupas infundatur. Quod si sapor ei fuerit ualde salsus, & aliquantum acris, probatur: sin minus, improbatur: at iccirco rursus eadem terra percoletur, uel altera recenti : quinetiam aquæ duæ uel tres, una eadem terra halinitri plena percolentur: sed diluta non commisceantur , nisi idem sapor omnibus eis fuerit: quod raro, uel nunquam accidit. Verùm prima quæ in unam cupam infun dantur: in alteram secunda, in tertiam tertia. Quod uerò secundum uel tertium dilutum loco simplicis aquæ terra percoletur recenti: quo modo ex utro conficitur primum dilutum : cuius primum copia habetur in æream cortinam quadrangulam infundatur & decoquatur ad dimidias: mox transfundatur in cupam : in qua, operculo tecta, cun id , quid terrenum est, subsederit, & dilutum fuerit limpidum , in eandem cortinam , uel alteram refundatur at recoquatur. Cùm uerò efferuescens spumauerit ne effluat, &