Pagina:Agricola De re metallica.djvu/481

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Sed ex pyritis crudis alijsúe mistis aluminosis alumen sic fiat. Primo in areis urantur: deinde aliquot mensibus aeri exponantur, ut mollescant: tum in cupas coniecti diluantur: posthæc dilutum in plumbeas cortinas quadrangulas infusum coquatur donec spissetur in alumen: sed pyritæ alij lapides misti non aluminis modo, sed atramenti etiam sutorij participes fuerint, ut plerun esse solent , ex ipsis utrun eo, quo dixi, modo, confiat . Postremò si in pyritis alijs mistis lapidib. dilutis fuerit metallum , siccentur , & ex eis in fornace coctis ipsum, siue aurum , siue argentum , siue æs fuerit, conficiatur . Atramentum uerò sutorium quatuor modis confici potest: duob. ex aqua atramentosa , uno ex melanteriæ & soryos, & chalcitidis diluto: item uno ex terris uel lapidib. uel mistis atramento sis. Aquam aunt atramentosam in lacunis collectam, si inde deriuari non potest, operarij uel situlis haustam ex ipsis exportent, & in calidis regionibus æstiuo tempore in subdiales areas, ad aliquam altitudinem depressas infun dant: uel machinis è puteis extractam in canales fundant: perquos in areas influat, & in eis solis calore concrescat.

Cuniculus A. Situla B. Area C.
De re metallica 1556-298.png

In frigidis autem regionib. & hyeme eadem aqua atramentosa & dulcis, pari mensura primò in plumbeis cortinis quadrangulis decoquantur: deinde re frigeratæ infundantur in cupas, uel in lacus, Plinius uocat piscinas ligneas,