Pagina:Agricola De re metallica.djvu/482

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


qui us quædam quasi transtra superius sic inclusa sint, ut immobilia maneant : ex his pendant restes lapillis extentæ , ad quas humor spissus adhærescens densatur in translucentes atramenti sutorij uel cubos uel acinos, qui uuæ speciem gerunt .

Cortina A. Lacus B. Transtra C. Restes D. Lapilli E.
De re metallica 1556-299.png

Tertio modo atramentum sutorium conficitur ex melanteria & sory: nam chalcitis, magis uero misy, si fodinæ melanteriæ & sory copiam suppeditant , reijcere conuenit: d ex eis, præsertim ex misy atramentum sutorium fiat maculosum: ita hæc effossa & in cupas iniecta primo diluantur aqua: deinde, ut pyritæ, ex quib. non raro æs conflatur , qui in fundo cuparum resederunt , eximi possint, dilutum in alias cupas, latas pedes nouem , altas tres transfundatur. Surculi & cremia, quæ supernatant , eijciantur scopis: postquam omne crassamentum in fundo cuparum consederit : dilutum infundatur in plumbeam cortinam quadrangulam , longam pedes octo, latam & altam tres: in qua decoquatur us dum crassum et lentum fiat: tum in canaliculum effundatur, per quem in alteram cortinam plumbeam , iam dictæ æqualem & similem influat: refrigeratum effundatur in duodecim canaliculos: è quibus defluat in totidem uasa lignea, alta pedes quatuor & dimidium , lata tres. His uasis imponantur transtra digitos quatuor aut sex inter se distan tia, quæ perforata sint: at è foraminib. arundines graciles paxillis uel cuneis adactis dependeant ad fundum us pertinentes : ad quas atramentum sutorium adhærescens paucorum dierum spacio concrescit in cubos, qui ablati reponan−