Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/484

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

partes terrenæ in fundo resederint, aquæ succosas combiberint : tum foraminibus reclusis dilutum, ex eastello effluens, excipiat castellum ei subiectum : quid eandem habeat longitudinem, sed latum sit pedes duodecim, altum quatuor, ut dilutum capere possit: id si non fuerit satis atramentosum, ipso uena recens diluatur: sin atramentosum fuerit, nec tamen omne uenæ diuitis atramentum exorbuerit, uenam denuo aqua simplici diluere conuenit: dilutum quàm primum limpidum fuerit, in plumbeas cortinas quadrangulas per canaliculos infusum coquatur, us dum aquas exhalet: mox inijciantur tantulæ ferri bracteæ resoluendæ quantulas diluti natura postulat: inde rursus coctum bulliat, donec tam crassum fiat, ut refrigeratum in atramentum sutorium spissari possit: posthæc effundatur in lacus, aut cupas, aut alia uasa, in quibus omne duobus uel tribus diebus congelat, quod ad congelandum aptum est: id uerò quod non fuerit congelatum uel statim in cortinam refusum recoquatur, uel reseruetur, ut eo uena recens diluatur: nam aqua simplici longe præstat. Atramentum uerò densatum excindatur, & denuo in cortinam coniectum recoquatur & lifiat: liquatum infundatur in catinos ut ex eo pastilli fiant: si primo non satis spissatur, dilnto effuso densatum bis, uel ter, rursus in cortina lifiat, & in catinos refundatur: quo modo ex eo pastilli conficiuntur puri, & aspectu pulchri.

Cortina A. Catini B. Pastilli C.