Pagina:Agricola De re metallica.djvu/483

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tur in conclaui : cuius solum asseribus tectum decliue sit, ut humor, quo atramentum sutorium stillat, in subiectum uas defluere possit: qui cum diluto recoquatur: ut etiam is, qui in duodecim illis uasis, propterea d nimis tenuis & liquidus esset, non concreuit, at sic in atramentum sutorium conuersus non fuit.

Vas ligneum A. Transtra B. Arundines C. Solum conclauis decliue D. Vas ei subiectum E.
De re metallica 1556-301.png

Quarto modo atramentum sutorium fit ex terris aut lapidibus atramento sis. Talis aunt uena primo conuehatur & coaceruetur, & imbribus uernis uel autumnalibus, caloribus æstiuis, pruinis & gelicidijs hybernis quin aut sex menses exponatur, & aliquoties batillis ita subuertatur, ut ea, quæ in sundo residebat, supremum locum teneat: ita uentiletur , ut refrigescat: quo modo tertare soluitur at fermentescit, lapis ex duro mollis euadit: deinde uena tecto operta, uel sub tectum uecta rursus in eo loco remaneat sex, aut septem , aut octo menses: postea eius tanta portio, quanta satis est, conij ciatur in castellum , cuius dimidia pars aquis sit repleta: id longum existat pedes centum , latum quatuor & uiginti, altum octo: habeat ad fundum forem, ut ea aperta uenæ, quæ exuit atramentum , feces eximi possint: habeat à fundo alte uno pede, tria uel quatuor foramina, ut ipsis clausis aquæ contineri possint, reclusis dilutum efduere, uena sic cum aquis mista, & perticis agitata in castello relinquatur, don c eius