Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/486

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

mobilis maneat, utrin muniatur: cum uenæ sulfureæ in ollas, in fornaces impositas, coniectæ fuerint, eas confestim operculare, & qua cum operculo coniunguntur , luto oblinire conuenit ne sulfur exhalent : eadem de causa ollæ subiectæ operculis tegantur & luto oblinantur: lignis accensis uenæ coquantur uque dum sulfur exhalarint: uapor sublatus dum per narem penetrat in ollam subiectam crassescit in sulfur: quod ceræ lifactæ simile in fundum decidit: ex quo cum è foramine, quod ad ollæ fundum esse dixi, defluxerit excoctor uel panem efficit, uel cannas bacillaúe format, uel sulfurata, exilibus lignis in id intinctis, conficit: mox ardentia ligna & prunas ex fornace extrahat, ea refrigerata duas illas ollas aperiat, & exinaniat purgamentis: quæ, si uenæ compositæ fuerint ex sulfure & terra, cineris sua sponte restincti, similia sunt: sin ex sulfure & terra & lapide, uel ex sulfure & lapide tantum, terræ ualde siccatæ, uel lapidi multum tosto: posthæc ollæ rursus uenis compleantur, et eadem ista omnia iterentur.

Ollæ quibus nares sunt A. Olla uacans nare B. Opercula C.

Sed mista sulfurea, siue ex lapide et sulfure tantummodo constiterint , siue ex lapide & sulfure & metallo, coquantur in similib. ollis, sed in fundo perforatis: fornax sic se habeat: ad murum officinæ . extruantur latericij parietes, alti pedes vii. longi tres, crassi sesquipedem . Hi distent inter se pedib. XXVII. inter quos item latere ducantur VII. muri humiles, utpote alti pedes II. & totidem digitos, sed longi, æ ac parietes, pedes III. crassi unum , parib. interuallis inter se &