Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/487

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

parietes distincti: qua ratione alius ab alio aberit pedes duos & dimidium. In eius superius inclusa sint bacilla ferrea, quæ sustineant laminas ferreas, longas & latas pedes tres, crassas digitum , ut & ollarum graue onus & ignis uim sustinere possint: earum quæ in medio habeat foramen rotundum, quod latum sit sesquidigitum: quia uerò nec plures quàm octo esse possunt, eis totidem ollæ in fundo perforatæ superponantur, totidem integræ supponantur: illæ contineant mista, & operculis tegantur. Hæ aquas, & earum ora ad laminas pertineant: mista lignis, circa superiores ollas positis & accensis, cocta stillant sulfure rubro, uel luteo, uel uiridi: quod per foramina defluens excipiunt ollæ laminis suppositæ: quarum aqua mox refrigescit: si in mistis in est metallum, ea reseruata excoquuntur: si minus, abijciuntur. Veruntamen sulfur ex istiusmodi mistis optime poterit elici, si ollæ superiores sic in fornace concamerata locatæ fuerint, ut illæ, de quibus libro octauo, cum eandem rem metalli, quod in eis inest, causa tractarem, dixi, ut eædem fundo carue rint, in eas cancelli fuerint impositi: inferiores uerò eis hoc modo supposi tæ fuerint: sed laminam quan amplius habere foramen oportet.

Murus longus A. Muri alti B. Muri humiles C. Laminæ D. Ollæ superiores E. Ollæ inferiores F.