Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/498

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Vanquam duos libros de stirpibus scripsit Aristoteles, tamen iis Theophrastum discipulum non deterruit, quo minus suam de iisdem stirpibus sententiam multis libris explicaret. Nec ipse Theophrastus tanta scientia, tantaque copia studium Dioscoridis ardoremque restinxit: sed etiam is posteritati serviens quarundam arborum et herbarum figuras & vires, longo atque multo usu perceptas, literis memoriaeque mandavit. Male enim se habuissent studia, si aetate inferi oribus ab ca quae a maioribus erant inuenta, nihil addere licuisset: certe si Graeci hanc legem iniquam quondam accepissent, nulla ars, nulla scientia, nulla disciplina potuisset perfici. Quapropter etsi Aristoteles libros com- plures edidit, in quas animantium naturas, partes, ortus, ratione & via est persecutus: tamen philosophiae deditos avocare nec voluit, nec debuit, a ſtu dio tum perquirendi posterisque prodendi naturas earum animantium, de quibus parum aut nihil scripsit: tum tractandi locos, quos in iis libris non satis expressit. Itaque etiam apud Graecos Oppianus scripsit de piscibus, de animantium natura Porphyrius & AElianus: apud Latinos item de piscibus Ouidius, de omnibus fere animantibus Plinius. Quos scriptores ego secutus cum res subterraneas, quae anima carent, exposuissem pluribus libris, ita rationem institutam, quoad fieri posset, absoluerem, animantes etiam descripsi subterraneas: nec eas modo quae perpetuo fere versantur in terra, sed eas q̊que quae certis anni temporibus in eadem solent latere. Quo sane modo & bestiarum quarundam formas Aristoteli & aliis vel incognitas, vel parum expressas, & illius locum de animantibus, quae hybernis se condunt mensibus, volui latius explicare. Hunc librum si probavero tibi, qui Latinis & Graecis literis in primis eruditus, animantium naturas scrutaris, & iam multarum co- gnitionem cepisti, eum facilius, ita spero, caeteris qui item rerum occultarum studio delectantur, probabo. Vale Kempnicii, III Idus Aug. Anno M. D. XLVIII.