Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/499

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

subterraneis Liber, ab autore recognitus.

Gorpvs subterraneum, ut res ipsa demonstrat, in animatum distribuitur, & inanimatum : quod autem animi expers est, rursus diuiditur in id, quod sua sponte erumpit ex terra, & in id, quod ex eadem effoditur. De altero inanimi genere dixi in quatuor libris De natura eorum quæ effluunt ex terra inscriptis, de altero in decem De natura fossilium : nunc de subterraneis animantibus dicam . Cùm uerò genus animantium omne constet ex quatuor elementis, & corpus humidum ac siccum , id est aqua & terra, ad accipiendum apta sint, necesse est ea ipsa duo elementa animantium materiam esse. Ex quo rursus illud quadam naturæ necessitate consequitur, ut omne animal & in aqua uel terra gignatur, & in eis commoretur at uita fruatur. Nam bestiæ uolucres, & si passim per aerem uolitant, tamen in terra, uel in stirpibus ex ea natis, uel in ædificijs super ipsam collocatis, construunt nidos, & eis aut terra aut aqua cibos suppeditat. Vt enim uerum sit quod perhibent, aues raras illas, & non adeò magnas, quarum pennas longas, & colore luteo dilutiore splendentes, rex Turcarum in superiore parte coronæ, multis gemmis preciosis ornatæ gestat, in aere perpetuum uitæ cursum tenere, foeminam ouis quæ parit, super dorsum maris sinuatum, locatis uentre item sinuato incubare, & pullos excludere, neutram uiuam unquam pedibus breuissimis, & in pluma reconditis terram attingere, tamen solo aere nec ali uidentur posse, nec augescere, sed his quibus uescuntur. Ac uerò etiam bestiolæ, quæ w_uri/gonoi , propterea quòd in terreno isti igni gignuntur , à Græcis nominantur, terra & aqua non carent : gignuntur aunt , ut Aristoteles scribit, in his Cypri fornacibus, in quibus lapis ærarius multos dies crematur: at magnis muscis paulo maiores sunt & subalatæ. In igni ambulant & saliunt, sed emoriuntur quàm primum ab eo dimotæ fuerint. Animantium aunt partim, tametsi latere soleant, non subeunt terræ rimas, nec foramina, nec speluncas: quæ in subterranearum numero non sunt: partim noctu, aut interdiu subterraneas succedunt cauernas, partim certo anni tempore: quarum utræ eo ipso diei uel anni tempore subterraneæ sunt, at dici possunt: partim ferè perpetuo occulte in terra latent: quæ subterraneæ & semper sunt, & proprie dicuntur. Vt autem res expressior & illustrior fiat, paulo altius ordiar. Quoniam animantes omnes natura mutati ones temporum sentiunt, pleræ frigoris aut caloris uitandi causa, uel regionem, locumúe mutant: uel ingrediuntur in domicilia, aut arbores exesas & excauatas: uel subeunt terram. Earum aunt quæ regionem mutant, aliæ semel egressæ nunquam reuertuntur, aliæ reuertuntur: nun quam redire solent rationis participes, hoc est homines. Etenim hi non modo frigoris aut caloris