Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/514

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tur: aliàs plerun solet latere. Pennis caret, sed plurimos habet pedes: quocirca eam ex Latinis alij multipedam , alij centipedam, alij millipedam uocarunt : si quando repit, partem corporis mediam tanquam arcum intendit: si bacillo aliaue re tangitur, se contrahit. Color ei æneus, corpus tenue, nec ualde latum , longum uerò tres digitos, aut summum quatuor. Iam in uolucrib. quæ se condunt, hirundines ripariæ sunt. Etemm plures numero inter se nexæ hybernis mensibus latent in ripis fluminum , lacuum , paludum, & in litoribus ac scopulis maris: unde accidit, ut piscatores interdum ita inter se iunctas ex aquis extrahant. Dictæ autem sunt ripariæ, quòd soleant ripas excauare, & in eis nidos construere ac latere: has Græci & a)/w_oda uocant, non d sine pedibus sint, sed eorum careant usu: & kuye/lous , quòd oua pariant et excubent in cistellis longis, ex luto fictis: quibus aditus sit angustus, ut omni anni tempore belluas & homines uitare, hyeme à frigoribus tutæ esse possint. Hoc differunt ab hirundinib. tam agrestibus domesticis, quòd tibias habeant hirsutas. Hæ, inquit Plinius, sunt quæ toto mari cernuntur , nec unquam tam longo naues, tam comtinuo cursu recedunt à terra, ut non circumuolitent eas apodes. Cætera genera residunt & insistunt, his quies, nisi in nido nulla: aut pendent, aut iacent. Hyeme etiam in cauernis montium, etsi non in his solis, latent uespertiliones, bubones, ululæ, noctuæ, hirundines, sturni, palumbes, turtures, merulæ, turdi, alaudæ, upupæ: de qua re suprà dixi. Iam ex aquatilium quæ latent genere, quædam hyeme, quædam æstate condunt se, uel in coeno, uel in arena: & ita quidem se in ijs condunt , ut reliquum corpus totum tegatur, os sit liberum . Hybernis mensibus hi pisces condunt se, primadiæ, hippurus, coracinus, murena, orphus, conger, turdus, merula, perca, thynnus, raia, & omne genus cartilagineum , cochleæ. Æstiuis uerò mensibus condit se glaucus, asellus, aurata. Tricenis diebus circa canis ortum purpura, buccinum , pectem , delphinus Iam in numero animantium , quarum uita est in terra pariter & in humore latet hyeme lacerta aquatilis, de qua suprà dixi. Crocodilus specum eiusdem hyemis uitandæ causa succedit, & in eo quatuor latet menses. Frigus adeò moleste patitur, ut etiam, cùm non soleat latere, interdiu in terra uersetur, in aqua noctu. Viuus in Europam raro nunc affertur: sed mortuum sæpe pharmacopolæ in officinis suis de trabe suspendunt. Plinius eius figuram & naturam diligenter est persecutus: quadrupes malum , inquit, & terra pariter ac flumine infestum. Vnum hoc animal terrestre linguæ usu caret: unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, aliàs terribile pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerun duodeuiginti cubita. Parit oua quanta anseres, ea extra eum locum semper incubat prædiuinatione quadam , ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. Nec aliud animal ex minori origine in maiorem crescit magnitudinem. Et unguibus hic armatus est, & contra omnes ictus cute inuicta. Hunc saturum cibo piscium & semper esculento ore in litore somno datum , parua auis, quæ trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primo eius adsultim repurgans, mox dentes, & intus fauces quo, ad hanc scabendi dulcedinem quàm maxime hiantes: in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces, ut telum aliquod, immis−