Pagina:Agricola De re metallica.djvu/515

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sus erodit aluum . In eo maior erat pestis, quàm ut uno esset eius hoste natura contenta . Ita & delphini immeantes Nilo, quorum dorso, tanquam ad hunc usum, cultellata inest pinna, abigentes eos præda, ac uelut in suo tantum am ne regnantes, alio quin impares uiribus ipsi, astu interimunt: in uentre mollis est, tenuis cutis crocodilo, ideo se ut territi immergunt delphini, subeuntes aluum illa secant spina. Quin & gens hominum est huic belluæ aduersa in ipso Nilo, Tentyritæ ab insula in qua habitat appellata. Mensura eorum parua, sed præsentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis hæc contra fugaces bellua est, fugax contra insentes: sed aduersum ire soli hi audent : quinetiam flumini innatant, dorso equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita in os claua, dextra ac læua tenentes extrema eius utrin, ut frenis in terram agunt captiuos. Ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam: ita ei uni insulæ crocodili non adnatant, olfactu eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes , fugantur: hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi uisus. Quidam hoc unum quandiu uiuat, crescere arbitrantur : uiuit aunt longo tempore . Latent etiam hybernis mensibus in terra ranæ omnes, exceptis temporarijs istis minimis, quæ pallent in cæsio, & reptant in uijs & litoribus. Hæ enim, quia non ex semine, quod effundunt mas & fSmina, cum complexu uenereo iunguntur , sed ex puluere æstiuis imbribus madefacto oriri uidentur, diu in uita esse non possunt. Ita conditur uiridis illa parua, quam Græci & kalami/thn uocant, quòd in arundinetis agere consueuerit: quanquam etiam arbores scandit, at in herbis uiuit: & bre/c(anta , quòd sono sui generis pluuias futuras prænunciet. Nec enim, ut Plinius à nobis dissentiat, est muta & sine uoce. Verno tempore sæpenumero uidetur ex terra eminere media, media adhuc in ea latere. Conduntur uirides ranæ, quæ uersantur in fluuijs at piscinis, & hæ quidem uocales & edules sunt. Conduntur subliuidæ & sub cinereæ, quæ item in fluuijs, lacubus, paludibus, lacunis uiuunt: hæ partim uocales & edules sunt, partim mutæ & non eduntur: quas hybernis mensibus in terra latere argumento est, quòd uerno tempore non tantum earum foetus conspiciantur in lacunis, sed ipsæ ueteres etiam ranæ. Quare uerum non est quod scribit Plinius: mirum semestri uita resoluuntur in limum nullo cernente, & rursus uernis aquis renascuntur, quæ fuere natæ: perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eueniat: fStus aunt earum sunt primo carnes paruæ, rotundæ, nigræ, dein oculis tantum & cauda insignes: quas Nicander, quia caudam mouent, molsuei/das , Aratus quia rotundæ, guei/nous , alij Græci batraxi/das , quasi dicas, ranunculos, nominant: quorum postea figurantur pedes, priores ex pectore, in posteriores finditur cauda. Conduntur præterea ranæ pallidæ in hortis agentes, quæ non comeduntur , & mutæ sunt. Conditur deni rana rubeta, quæ ex rubis, sub uepribus enim uersari solet, nomen inuenit: eam Poeta bufonem, Græci fru/non uocant . Duo eius genera, altera terrena, quæ in domibus & uepribus agit: altera palustris, quæ sui generis uocem edit. Vtra uenenata est, utra, si bacillo sæpius uerberctur, inflato corpore uirus primò è clunibus exprimit longius, deinde sudat: cuius sudoris lactei guttæ admodum grauis & putidi sunt odoris: ac cùm occi